Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOSPES

HOSPES, Burgundi, pervasis Galliarum finibus, cum veteribus incolis, quos Romanos vocabant, agros, terras ac praedia, et mancipia ita partiti sunt, ut Burgundis duae terrarum partes, mancipiorum tertia, reliquae cederent Romanis, quos ex eo Hospites appellabant, quod ab iis Burgundi, atque adeo Barbari, veluti advenae hospitio excepti, et in rerum possessionis partem adsciti, rebus iisdem Hospitalitatis jure gaudere ac frui dicerentur. Id colligere est ex Legibus Burgundionum, ac potissimum tit. 54. § 1: Licet eodem tempore, quo populus noster mancipiorum tertiam, et duas terrarum partes accepit, ejusmodi a nobis fuerit emissa praeceptio, ut quicumque agrum cum mancipiis, seu parentum nostrorum, sive largitione nostra perceperat, nec mancipiorum tertiam, nec duas terrarum partes ex eo loco, in quo ei hospitalitas fuerat delegata, requireret, etc. Et tit. seq. § 1.: Quotiens de agrorum finibus, qui hospitalitatis jure a barbaris possidenter, inter duos Romanos fuerit mota contentio, etc. Et § 2: Quod si enim Romanus, hoc est, Hospes ipsius, etc. Adde tit. 84. § 2. 3. Videntur tamen uterque, Romanus scilicet et Burgundio, suo quilibet respectu, Hospites appellari in tit. 13. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. § 88. et 118. Ostellain Poetis nostratibus pro advena, externus. MS.: Se tant avient qe un peu li pleise, Les Ostellains en auront eise. Inde, ut opinor,

Hospites dici coepere apud nos villarum, seu pagorum incolae, quos alii Mansionarios vocant, qui scilicet domos incolunt sub censu annuo, qui Hostisia nuncupatur, eoque nomine reseandisiam, hoc est, residentiam debent, et stagium, unde et Stagiarii vocantur; Hostes, in Consuetudine Silvanectensi art. 112. 120. Oste couquans et levans dessous un Seigneur, apud Bellomanerium cap. 62. Manans ou Tenans, Sujets, Hostes et Cottiers, in Summa Rurali Butilerii, et in Consuetud. Insulensi tit. 1. art. 23. Cambriers, in Charta Radulfii Comit. ann. 1322: Que tous les Cambriers qui couchent et levent en leur feu, peschent en la mer, etc. Annales Francor. Bertiniani, et Chronicon de Norman. gest. ann. 869: De unoquoque manso ingenuili exiguntur 6. denarii, et de servili 3. et de accolis unus, et de 2. Hospitibus unus, etc. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 496: Dominatum omnium Hospitum, qui Parnis degebant, ita Monachis concessit, ut si eisdem forisfacerent, non eos per domos eorum, sed per alium fiscum castigarent. Ejusmodi hospitum non semel praeterea meminit, pag. 465. 576. 587. 605. etc. Codex MS. Irminonis Abb. S. Germani fol. 107: De Hospitibus qui sunt in Bovaisvilla Ermengarius... tenet hospicium, habet de terra arabili bun. iii. solvit pullos iii. Charta Stephani Tornac. Episc. ann. 1193. apud Miraeum tom. 2. Diplom. Belgic. pag. 1336: Quatuor etiam domus lapideae ante B. M. ecclesiam constructae cum Hospitibus et appendiciis ad ipsas pertinentibus. Charta ann. 1273. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 27: Habebunt etiam dicti Canonici in Hospitibus dictae terrae... justitiam, etc. Hospites dominici, in veteri Charta in Tabulario S. Mauri: Hospes noster cubans et levans esse voluit. M. Pastorale Eccl. Paris. lib. 7. Ch. 30. ann. 1202: Et istius terrae nihil dare poterit ipse vel ejus haeredes ad Hospites faciendos, nisi per consensum Capituli. Alia Theobaldi Comitis Trecensis ann. 1200. ibid. Ch. 31: Ita tamen, quod de nemoribus illis nihil amplius poterunt extirpare, nec villam illic construere, nec Hospites ponere. Vide Hemeraeum in Augusta Viromand. pag. 120. 172. 179. in Regesto ejusdem pag. 33. 35. 36. 52. etc. Guerard. in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 27. 28. 29. eundem in Glossar. Irminon. et Lappenberg. Histor. Anglic. tom. 2. pag. 20.

Differebant porro a servis, seu ascriptitiis et glebae adscriptis, colonisque accensentur, in Charta Ludovici VII. ann. 1179. in Tabular. Monast. S. Genovefae: Notum sit, etc. quia cum in praesentia nostra Stephanus Abbas S. Genovefae et Canonici ejusdem Ecclesiae assererent homines de Rodoniaco servos esse Ecclesiae suae, homines id penitus negaverunt, et sese tantum Hospites Ecclesiae et colonos esse confessi sunt, etc.

Longe potiora fuisse illorum privilegia colligere est ex Charta ann. 1165. Non secus enim ac Milites inferioris gradus in exercitum pergere minime tenebantur, nisi prius per nuntium domini sui capitalis moniti fuissent ac requisiti. Charta Philippi Alsatii Flandriae Comitis ann. 1165. apud Miraeum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 705: Hospites vero Ecclesiae Hostibus Comitis in omni lege et consuetudine ita pares esse dixerunt, ut nec in exercitum vadant, nisi per Abbatis nuntium moniti, quando Comitis Hospites per nuntium ejus moniti iverunt. Sua habuere tribunalia propria et distincta, in quibus eorum causae definitivo judicio agebantur. Hospites quos Canonicales S. Donatiani Brugensis vocant, ut observat Miraeus, in civilibus judices habent Canonicos quatuor; qui ex ordine singulis hebdomadibus feria sexta pro tribunali, chorali veste induti, sedent et causas decidunt, a quibus ad ipsum Capitulum provocatur. Unam carrucatam terrae, hoc est, tantum terrae, quantum uno aratro coli potest in anno, quatuor Hospitibus adsignat Robertus I. Bethuniae dominus in Charta ann. circiter 1000. apud Miraeum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 945: Dedit etiam carucam terrae apud Nuet ad quatuor Hospites et unam cambam. Caeterum non eamdem omnium fuisse conditionem facile crediderim.

Et quidem ex Bellomanerio in Bellovac. cap. 32. pag. 169. intelligere promtum est quosdam Hospites servitiis addictos fuisse, quosdam ab iis omnino liberos et immunes, si tamen jus hostisiae excipias. Cum enim contentio esset de hospite qui in alterius dominium transierat, judicatum, que il li renvoyeroit couchant et levant dessous li, et que il ne le pooit receler devant qui il auroit fait son devoir de s'ostise vers son Seigneur, ou par quittance ou par vente, par don, ou par échange, mais chés vous ne peut li Sires deffendre à son Oste, puisqu'il est son Franc-Oste sans servitude. Et fut encore dist à cil jugement fere, si comme ils avoient ouy témoigner à leurs peres et à leurs tayons que cette concordance fust faite entre le Comte Raoul de Clermont et ses hommes en la Comté de Clermont, pour che que li Cucus Rucus Raoul avoit fet crier au lieu de Villeneuve en Hez, franches mazures, et à petites rentes, et les donnoient à chaux qui y vourroient habiter franchement. Unde et Hostisias francas seu liberas extitisse discimus.

Hospites Capitales, Iidem forte qui Manumissi capitales, quibus scilicet conditionali libertate donatis praedia seu hospitia habitanda et excolenda committebantur, sub certa fructuum redhibitione. Charta Roberti Archiep. Rotomag. ann. 1025. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 146: Et quatuor Capitales Hospites in Marculfi villa, etc.

Houste, in Charta Rob. de Veteriponte ann. 1330. ex Chartul. S. Joan. de Valle: Nous conoissons que touz les Houstes reséanz et demorenz en la terre S. Nicolas à Courbeville peuvent et pourront, etc. Hostager, in Charta ann. 1425. ex Tabul. Cartus. B. M. de Parco: Les exposans, leurs fermiers, mettoiers, grangiers et autres leurs Hostagers et serviteurs, etc.

Hospites Feodi, Qui praecipuum feodi manerium habitant et excolunt. Chartularium Capituli Ambian de Juribus Canonic. ejusdem Ecclesiae in villa de Camons: Hospites veteris villae totum placitum generale debent, exceptis hospitibus Majorum et Hospite Decani et Hospite Feodi, qui ab hac consuetudine liberi sunt.

Hospes Mutarius, Habitator alicujus loci, qui vectigalia publica exigit. Correct. stat. Cadubr. cap. 98: Mandamus quod omnes mutarii Hospites et quaecumque aliae personae cujuscumque conditionis, teneantur et debeant acceptare et recipere sequestra omnia, quae in manibus eorum praesentata ac facta fuerint, sine aliquo praemio vel solutione. Et si aliquis mutarius Hospes, aut quaecumque alia persona, recipere et acceptare nolluerit vel recusaverit dicta sequestra, et renuerit obedire mandatis domini vicarii, condemnetur in libris quinque Pap. Vide Mutarius.

Hospites Oblatiarii, Qui se ultro Ecclesiis addicebant ac offerebant. Chronicon Mauriniacense lib. 1: Hospites Oblatiarios paene octoginta ibi congregavit. Vide, Oblati Monasteriorum.

Hospes Plenarius, Qui cunctis servitutibus, quae Hospitis conditioni adaddictae sunt, obnoxius est. Charta ann. 29. Henr. I. reg. Franc. ex Tabul. S. Petri Carnot.: Donando concedo in Loconisvilla septem quidem Hospites plenarios, cum quadam parte bosci, qui Johanniachus dicitur. Duos Hospites non plenarios, in Ch. Ludov. Crassi ann. 1117. ex eod. Tabul.

Hospitamentum, Hospitium in quo Hospes, seu Mansionarius habitat. Tabularium S. Vincentii de Nemore ann. 1164: Hospites Canonicorum cum eorum Hospitamentis ab omni Majoratus consuetudine et oppressione liberat. Charta ann. 1300: Cum dicti Religiosi acquisierint in villa ... quoddam Hospitamentum in propria censiva ipsorum pertinens proprie ad ipsos Religiosos, etc.

Hospicietus, seu Hospitiatus, Ipsa hospitum conditio, quae cum colonatu jungitur in Charta Ludovici Regis Fr. ann. 1179. in Tabul. S. Genovefae Paris.: Ut quia homines Hospicietum et colonatum Ecclesiae cognoscebant, etc.

Hospitare, Hospites in villa collocare, statuere. Tabular. Vindocinense Ch. 508: Dedit Radulfus uxorque sua totam terram, quam habebat ad villam Leurei tam in bosco quam in plano, tali convenientia ut Monachi eandem terram Hospitari facerent, et de hisdem hospitibus sex proprios haberent, de caeteris vero medietatem, et Radulfus aliam. Charta Roberti Reg. Franc. ann. 1016. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag, 788: Si nox eum occupaverit, hospitium in Abbatia et servitium sibi demandat ab hominibus villae a se Hospitatae ministrari. Charta ann. 1247. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 388: Volo etiam et concedo, quod ipsi habeant et recipiant de hominibus meis ad terram suam Hospitandam. Charta an. circiter 1252. apud Madox Formul. Anglic. pag. 195: Nullatenus poterimus nec debemus praedictum Galfridum nec haeredes suos, nec eorum assignatos, de praedicta terra, domibus cum pertinentiis, dehospitari, causa me vel haeredes meos, vel aliquem alium hominem vel foeminam ibidem Hospitandi.

Hospitare, Hospitium, seu aedem aedificare. Leges Burgor. Scoticor. cap. 29: Quicumque factus fuerit novus burgensis de terra vasta, et nullam terram habuerit hospitatam, potest habere respectuationem in primo anno, et post primum annum Hospitabitur, aedificabit terram suam. Charta Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1160. e Chartulario Monast. Montis Martyr.: Hominibus qui in nemore quod Tolfolium dicitur Hospitari volunt, arpentum terrae ... tali ratione ad eos Hospitandos concedimus ... ut neque herbannum, neque talliatam, etc. Charta Ricardi Abb. S. Audoeni e Tabul. B. M. de Bono nuntio Rotomag.: Concedimus ... praedictam terram .... quietam ab omnibus consuetudinibus et ad Hospitandam eam de lapide et ligno per decem solidos de censu reddendos ad festum S. Remigii. Chartularium Gemmet. tom. 1. pag. 327: Accipient ligna et nemora ad calefaciendum et ad Hospitandum.

Exhospitare et Rehospitare Villas, apud Sugerium de Administr. sua cap. 15: Villas omnino Exhospitatas Rehospitari fecimus.

Hospitatus, Hostagia, Hostigia, Hostisia, etc. unum idemque sonant, scilicet servitutes mansioni addictas, quae ab Hospite ratione domicilii sui quotannis domino praestantur. Hospitatus et Colonatus, in Charta anno 1179. ex Tabulario S. Genovefae Paris. Polypt. Irminon. Br. 12. sect. 51: Ut nullam omnino aliam consuetudinem in praedicta villa habeat, neque receptum, neque Hospitatum, neque tapsationem, neque rogationem, etc. Ubi idem forte quod gistum. Vide Hospitagium 1. et Hospitaticum. Hostisia, Hostagia, in aliis; Hostises, in Consuetud. Blesensi art. 40. et Carnot. art. 12. ubi restituenda vox Ostise, pro Estrize. Regestum censuum Carnoti: Chascune Hostise de icelle Merie doit une geline et un feneur, selonc que les censives desierrent. Et se ainsinc estoit que les estagiers lassassent les Hostises dechair, pour ce ne demourroit pas que le past n'en fust rendu et poié pour reson de la reseandise. Charta Raimundi Comitis Burgundiae apud Perardum pag. 198: Et perdonavi... manentibus arbergarias, corvatas, expeditiones, Ostisias, justitias, etc.

Sed hae appellationes ipsis domiciliis Hostisiae obnoxiis postmodum attributae. Charta Odonis Episc. Paris. ann. 1199. ex Tabulario Episcopatus Parisiensis Bibl. Puteanae fol. 50: Terram nostram de Marna, in qua nemus olim fuisse dinoscitur, ad Hostisias dedimus et ad censum: tali modo, quod quaelibet Hostisia habebit 8. arpennos terrae cultibiles et unum arpennum ad herbagium faciendum. Ubi herbagium idem valet ac herbergium, domicilium. Consuetudines Apamienses ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 835: Licitum erit omnibus hominibus qui possunt talliari, transire a dominio unius ad dominium alterius; ita tamen quod illi qui dicuntur liberi cum omnibus nobilibus suis poterunt transire ... relicta haereditate et Hostisia priori Domino suo. Charta ann. 1262. ex Tabul. Calensi: Item tres Hostisias super tribus masuris in eadem villa sitis .... quae quidem tres Hostisiae honeratae erant ipsi armigero. Adde Hist. Paris. tom. 1. pag. 14. et Meldens. tom. 2. pag. 152. Charta ann. 1259. in Tabulario Ecclesiae Meldensis fol. 64: Vineae ... circiter duo arpenta contigua hostisiae dicti Ynardi. In M. Pastorali Paris. lib. 2. Ch. 62: Domus seu Hostisia. Tabular. S. Mauri ann. 1245: Octo solidi annui census in duabus Hostisiis ad Corbolium. Alia Charta ann. 1266: Pro qualibet domo, masura, seu Hostisia. Alia apud Hemeraeum pag. 55: In domibus, Hostigiis et districtu. Tabular. Capituli Ambian. Ch. 272: Hostisiam cum ejusdem Hostisiae pertinentiis, quam Ingerrannus filius Lauretae tenere dicebatur. Chartularium Prioris Doncheriaci: En la ville de Donchery sitent plusieurs maisons et Hostises. Hostiez, in Edicto Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 25. Hostagia apud eumdem Hemeraeum pag. 195. Adde Doubletum pag. 900. Hist. Monmorenc. pag. 90. Hist. Eccl. S. Aniani Aurelian. in Probat. pag. 111. et Pontanum ad art. 40. Consuetudinis Blesensis, qui vim et originem vocis Ostize non percepit, etc. Hinc

Hostisiare, Hostisias aedificare, construere. Tabularium Calense pag. 154: Nos eisdem concessimus quod cum praedictis hostisiis quas tunc habebant in dicta villa de Villaribus possent in eadem villa quinque arpenta terrae Hostisiare et dare ad annuum censum.

Hospitalitium, Idem quod Hostisia, domus. Tabularium Ecclesiae Carnotensis Ch. 72: Hospites omnes Canonicorum erunt soluti et quieti, quorum unusquisque tertiam partem agripenni terrae ad Hospitalitium suum habebit. In hospitibus et in Hospitalitiis eorum, sicut dictum est, nihil habebo, etc. Tabul. Gemmetic.: Ea vero pars territorii de Beu quae est supra dictam viam a parte castelli propria cadet Comiti, exceptis ecclesiis et Hospitalitio, Monachis ibi manentibus ex nostro arbitrio, etc.

Hospites, Obsides, Hostes, nostris, quod apud eos, ad quos in obsides mittebantur, hospitarentur, ac diverterent, in Epist. 16. Codicis Carolini. Annal. S. Amandi et Laubac. ad ann. 776: Subjugati Saxones, dederuntque Hospites. Inde Hospitatus pro Hostagium in Chesnii Fragm. Annal. Laurish. ap. Pertz. Scriptor. tom. 1. pag. 33: Et filio Aregiso inde in Ospitatum recepit, ubi codex Laureshamensis et adduxit secum obsidem filium Aragis. Vide Hostaticus in Hostagium 3.

Hospites, Pauperes. Riculfus Suessionensis Episcopus in Constit. ann. 889. cap. 11. de partitione facultatum Ecclesiae: Ex quibus una est, si voluerit, Episcopi; alia ad luminaria et sarta tecta, id est, restaurationem Ecclesiae; tertia Presbytero et suis; quarta Hospitibus deputata. Ubi Concilia habent pauperibus. Vide Concilium Triburiense ann. 895. can. 13. Namnetense can. 10. etc. Idem Riculfus cap. 12: Hospites, secundum quod possibile est, excipere, et illis juxta vires, ea quibus indigent, hilariter administrare studete.

Hospes Generalis, Magnus Metator hospitiorum, qui vulgo Mareschal des logis. Statutum Henrici V. Regis Angliae tempore guerrae, apud Nicolaum Uptonum lib. 4. de Militari officio: Item quod nullus seipsum hospitare praesumat,... sed volumus, ut quantum ad hospitia pertinet, omnes indifferenter nostro Hospiti Generali obediant sicut nobis, seu poena, etc. Vide Hospitator 1.