Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOSPITIUM

HOSPITIUM, Idem quod Gistum, procuratio, Molestia hospitum, in leg. 2. et 4. Cod. de Metatis (12, 40.) Synodus Ticinensis anno 855: Quando etiam Episcopos, Abbates, vel Comites, seu fidelium nostrorum quempiam in propria villa morari contigerit, cum suis in suis maneant domibus, ne sub obtentu Hospitii vicinos opprimant, vel eorum bona diripiant. Concilium anonymum ann. 904. can. 11: Ut in domibus Ecclesiarum neque Missus, neque Comes, vel judex quasi pro consuetudine, neque placitum, neque Hospitium vindicent, etc. Willelmus Neubrigensis lib. 4. cap. 14. et Joan. Brompton. pag. 1193. de Legato Sedis Apostol.: Et nomine suae legationis cum excessivo numero Hospitia a cunctis per Angliam exegit Monasteriis: minores vero domus, quae pondus Hospitii ferre non poterant, certa summa, id est, octo vel quinque marcarum Hospitia redemerunt. Bulla Honorii III. PP. apud Ughellum tom. 1. Ital. sacr. pag. 817: Et quod eidem annuatim Hospitia duo darent. Charta S. Ludovici Reg. ann. 1255. ex Tabul. S. Dionysii: Acceperamus apud Cormellas Parisiorum Hospitium et procurationem per duas vices, quae consuetudo vulgariter gista vocatur. Charta Rainaldi Burgundiae Comitis ann. 1148: Ut usualem illam Hospitii susceptionem in villa S. Stephani, quae dicitur Tercennais, habemus, etc. Statuta synodalia Episcopi anonymi ann. 1237. tom. 2. Concil. Angl.: Praecipimus .... ne Patroni Ecclesiarum laïci, sive sint Anglici, sive alicujus nationis, Hospitia a Clericis beneficiatis extorqueant, vel exigant de caetero. Vide Thomasserium in Consuet. localib. Bituric. pag. 62. et infra in Mansionaticum.

Hospicietum, Eadem notione. Stephanus Tornac. Epist 282. Ed. Molineti: Aliquam procurationem, sive ut vulgariter loquamur, Hospicietum aut gistum receperunt. Ubi expressit Gallic. Hospice.

Hospitium, Domus, in quo consistunt hospites, seu Mansionarii. Concilium Senonense sub Lothario Imp. ann. 834: In summa sunt mansa centum nonaginta, et Hospicia decem et novem. Polyptychus Floriacensis: Sunt ibi Hospitia 7. et manent ibi inter mansos et caroperarios et manoperarios et Hospitia homines 121. etc. Codex MS. Irminonis Abbatis S. Germani fol. 2: Ermengaudus tenet Hospicium, solvit inde in anno pullum 1. ova v. Quod ibidem saepius recurrit. Epitome Constitut. Eccl. Valentinae tom. 4. Concil. Hispan. pag. 154: Hospitia ecclesiarum parochialium. et beneficiorum ... visitentur anno quolibet, more Hospitiorum Capituli. Ὁσπίτιον, Graecis, eadem notione. Vide Glossar. mediae Graecitatis. et Gerardi Indic. Polypt. Irmin.

Hospitium, seu domus hospitum in Monasteriis, in Charta Charitatis Cisterciensis cap. 2. apud Caesarium lib. 1. Miracul. cap. 13. etc. Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratae: Pauperes debent esse in numero quatuor viginti, quibus debet dari de mane in Hospicio domni mei Deaurate in aliquo loco honesto, etc.

Hospitium Regis, Regis familia, Gallice Maison du Roy. Epistola Petri de Condeto tom. 2. Spicil. Acher. pag. 566: Sciatis quod cum in exercitu ejus tam de Hospitio suo, quam extra tot quotidie moriuntur, vel saltem infirmantur, quod fere nullus est qui prae morbi pestilentia debeat securari. Hinc

Magister Hospitii, in Charta Caroli VIII. Regis Franc. ann. 1497. apud Ludewig. tom. 6. pag. 97: Dominus de Fay Magister Hospitii nostri nobis retulit, quo pacto ob adversam valetudinem, que sibi contingit in itinere, communicatio illa ... fuerit interrupta.

Hospitia Studiorum: ita vocant in Anglia Juris Collegia in Universitatibus, seu Academiis, in quibus, qui Juri addiscendo operam collocant, morantur. Joannes Fortescutus de Laudibus Legum Angliae cap. 49. ait in quolibet studio esse decem Hospitia minora, quandoque vero plura, quae nominantur Hospitia Cancellariae, ad quorum quodlibet pertinent centum studentes ad minus, et ad aliqua eorum major in multo numerus, licet non omnes semper in eis simul conveniant. Studentes etenim isti, pro eorum parte majori, juvenes sunt, originalia, et quasi legis elementa addiscentes, qui in illis proficientes, ut ipsi maturescunt, ad majora Hospitia studii illius, quae Hospitia Curiae appellantur, assumuntur. Quorum majorum quatuor sunt in numero, et ad minimum eorum pertinent in forma praenotata, ducenti studentes aut proprie. In iis enim majoribus Hospitiis nequaquam potest studens aliquis sustentari minoribus expensis in anno quam 80. scutorum, et si servientem sibi ipse ibidem habuerit, ut eorum habet pluralitas, tanto tunc majores ipse sustinebit expensas. Occasione vero sumptuum hujusmodi ipsi Nobilium filii tantum in Hospitiis illis leges addiscunt, cum pauperes et vulgares, pro filiorum suorum exhibitione tantos sumptus nequeant sufferre ... quo fit, ut vix doctus in legibus illis reperiatur in Regno, qui non sit nobilis, et de nobilium genere egressus ... In his revera Hospitiis majoribus, etiam et minoribus, ultra stadium legum, est quasi gymnasium omnium morum, qui nobiles decent. Ibi cantare ipsi addiscunt, similiter et se exercent in omni genere harmoniae. Ibi etiam tripudiare, ac jocos singulos Nobilibus convenientes, qualiter in domo regia exercere solent enutriti : in ferialibus diebus eorum pars major, legalis disciplinae studio, et in festivalibus sacrae Scripturae, et Chronicorum lectioni post divina obsequia se confert. Ibi quippe disciplina virtutum est, et vitiorum omnium exilium: ita ut propter virtutis acquisitionem, vitii etiam fugam, Milites, Barones, alii quoque Magnates et Nobiles regni, in Hospitiis illis ponunt filios suos, quamvis non gliscant eos legum imbui disciplina, nec ejus exercitio vivere, sed solum ex patrociniis suis. Mitto reliqua, quae ibi lector inspicere, si tanti est, poterit. Vide Servientes ad legem in Serviens.