Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HOSTIS

HOSTIS, pro Hospes. S. Bernardus in Epist. 441. Edit. Mabill. tom. 1. pag. 393: Dum enim ad mensam Domini nostri Episcopi, civem nostrum, imo et Hostem meum, in argenteis vasis de more suaviter nutrirer.

Alterum sensum ejusdem vocis docent Statuta antiqua Florent. lib. 3. cap. 36. ex Cod. reg. 4621: Quicumque offenderet in persona aliquem suum Hostem, id est, illum pro quo laborat aliqua bona, ultra poenas alias sibi impositas per ordinamenta, intelligatur esse et sit magnas et de numero magnatum civitatis Florentiae, et si contumaciter condempnatus, non solverit condempnationem infra duos menses postquam venerit in fortiam communis Florentiae, amputetur sibi pes.