Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HUMILITER

HUMILITER, Absque molestia. Otto Morena in Hist. rerum Laudensium apud Murator. tom. 6. col. 991: Imperator namque inde discedens ac iter suum pacifice faciens, cum Veronam approquinquasset, indeque Humiliter pertransire voluisset, etc. Ubi Muratorius: Bene Corius hoc verbum Italice reddens scribit, Absque ulla molestia.