Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALMUS

ALMUS, Sanctus. Vita Joachini Servitae tom. 2. Aprilis pag. 458. D: Sin alicui id parum videretur, hic qui Almus erat, pro semet aegrotationem delicti purgandi causa flagitare, virginemque interdum vehementer orare, etc. Cognomentum Ludovici Imperat. Caroli Magni filii, qui vulgo Pius dicitur, in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 694. Leo Ostiensis lib. 1. cap. 18: Ludovicus Imperator, qui cognominatus est Almus, vel Sanctus. Vide Brissonium in Formulis, pag. 50.

Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646: Almus, clarus, vel splendidus, excelsus sive sanctus. Vide Almitas 1.