Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ICTUS

ICTUS,² Cognitio judicis de ictu inflicto. Charta Henrici Imper. ann. 932. apud Miraeum in Cod. Donat. piar. cap. 30: Confirmamus eis bannum et justitiam impetum et burinam, Ictum et sanguinem, reperturam, etc. Ubi ictus est

Ictus Orbus, Qui non apparet, qui sanguini effuso opponitur, livor et tumor, in Lege Saxon. cap. 1. § 2. Gloss. Gr. Lat.: Τηρός, caecus, orbus. Bracton. lib. 2. tract. 2. cap. 5. § 7: Si inveniantur plagae apertae, vel brussurae per Ictus orbos. Cap. 23. § 2: Ligna faciunt brusuras, orbes, et Ictus, qui judicari non possunt ad plagam. Cap. 24. § 2: Si nullam plagam ostendit,... vel non nisi ruffluram, vel brusuram, orbes Ictus cum baculo, et non armo moluto. Fleta lib. 1. cap. 41. § 3: Si de lapide vel baculo plaga facta fuerit, peti poterit judicium, desicut hujusmodi arma non faciunt plagas, licet horribiles faciant Ictus. Charta Philippi Regis ann. 1273. pro Ecclesia S. Mederici Parisiens.: Justitia super Ictibus orbis, vel aliis Ictibus, ex quibus verisimile esset, vel etiam contingeret, quod percussus membrum, seu vitam amitteret, etc. Ictus sine sanguinis effusione, in Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 14. et in Capitul. Ludovici Pii post Capit. ann. 824. cap. 2. Statuta Mediolanensia part. 2. cap. 487: Si equus fuerit Orbus, vel diffilatus, etc. Gallis Coup orbe. Itus non apparentes, in Libertatib. villae S. Palladii in Biturigib. ann. 1279. Ita in Consuetudine Silvanectensi artic. 110. Sombres Cops, in Consuetudine Insulae tit. 1. art. 20. Chronicon MS. Franciae ex Bibl. Memmiana fol. 373: Il fat porté jus à terre, et moult ot de Orbes Coups. Bellomanerius cap. 38: Il avient aucune fois que aucuns cas aviennent si Orbe, con ne peut pas tantost savoir ce c'est cas qui apparteigne à haute Justice.

Orbare, Ictum orbem, vel orbum infligere, tumorem facere, apud Ulpianum in Collat. Legis Mosaicae tit. 2. Capit. Caroli M. ad Monach. cap. 16: Ut disciplina Monachis regularis imponatur, non saecularis, id est, non Orbentur, non mancationes alias habeant, etc.

Orbitatio, pro Orbatio. Landulfus de S. Paulo in Chronico Mediolanensi cap. 26: Ipsius autem Grosulani caterva undique concurrens, ferendo et inferendo vulnerationes, Orbitationes, et occisiones multas in equis et hominibus, etc.

Ictus Caeci, Iidem qui orbi. Caecae plagae, Apuleio lib. de Herbar. virtutib. cap. 3. ubi Gabriel Humelbergius. Leges Henrici I. Regis. Angl. cap. 94: Si... alius alium verberet Caecis Ictibus, et non cruentis, sive cravatus ibi sit, vel non convictus, noxa vitam emendabit Domino, cujus hominem verberavit.

Ictus Apparens, caeco et orbo, opponitur. Plaga aperta, in Charta laudata, Plaie à vis descouverte, in Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 12. Se clamer dou Cop Aparant par l'Assise dou Roy Bauduin, in Assisiis Hierosol. MSS. cap. 107. qua Assisa, le Chevalier, qui avoit frappé ou donné coup à un autre Chevalier, et en estoit atteint, payoit d'amende au Seigner mil bezans, et au blessé harnois de Chevalier. Si autre que Chevalier donnoit Coup apparent à un Chevalier, et en estoit atteint, il perdoit le point dextre, pour l'onnor et la hautesse que li Chevalier a, et doit avoir sur toutes autres manieres de gens, etc. Adde capita 108. 109.

Ictus Defensalis, Quo quis se defendit, ictus aggredientis avertendo et declinando; quod Esister dicitur, in Lit. ann. 1447. ex Reg. 178. Chartoph. reg. ch. 237: Icellui suppliant mist son espée audevant du coup; auquel par ce moyen il Esista. Aliae ann. 1385. in Reg. 126. ch. 179: Incepit reus se defendere et Ictus defensales, videlicet cos fendans et croissiés... facere.

Ictus Machat, Massa seu clava inflictus, sine sanguinis effusione. Lit. remiss. ann. 1333. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 53: Joannes Raynaldi verberaverat et percusserat ipsum Johannem Lagut malitiose et injuriose.... Item et per partes corporis ipsius Johannis Lagut et in ejus capite à Cops machatz. Vide Ictus Orbus.

Ictus Planus, Percussio, quae gladio, qua planus est, fit. Libert. villae de Andeloto ann. 1268. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 126. art. 5: Quicumque percusserit iracunde alium plano Ictu, sine sanguine faciendo, persolvet quinque solidos pro emenda.

Ictus Regis. Aresta Candelosae ann. 1259. in 1. Regesto Parlamenti fol. 100: Quia Canonici S. Petri Suession. post pacem tractatam inter ipsos ex una parte, et Comitem Suessionensem ex altera, per Magist. Jo. de Ulliaco et per Ballivum Viromand. contra inhibitionem ipsorum Magistri et Ballivi, ac servientis D. Regis, qui praesens erat, fecerunt dari Ictus Regis in Curia sua, Capitulum ipsum S. Petri, qui in eodem loco, in quo dati fuerunt ipsi Ictus, emendabunt hoc coram omnibus Ballivo pro Dom. Rege, maxime cum Justitia ipsius loci capta esset antea in manu Regis.

Vim vocis explicant Libert. Jonvil. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 297. art. 18: Se aucun desdiz habitans estient en gaige de bataille;... ou cas que li premier coup en seroient donnei, que l'en dit les Coups le Roy, encor s'em puent départir et oster de péril parmi dix livres d'amende.

Ictus Volans, Gall. Coup volant, Caesim inflictus. Lit. remiss. ann. 1367. in Reg. 99. Chartoph. reg. ch. 204: Ouquel fait ledit Michiel perdi le poing et fu mehaingnié d'un pié d'aventure d'un Cop volant d'espée.

Ictus Cubiti, Species sortilegii apud Hispanos. Concil. Liman. ann. 1582: Item si aliqua persona vel personae sint sortilegae, veneficae, striges, vel quae utantur quibusvis aliis superstitionibus... vel si per aquam, labrum, Ictum Cubiti, vel alium modum veneficum manifestent cogitationes vel voluntates aliorum, vel quae faciunt ligaturas, etc.

Ictum Ejicere, pro Inferre: nostris Jetter d'une épée, d'une dague, Ictum sica inferre, aliquem gladio punctim petere, vulgo Porter un coup d'estocade. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 137. Chartoph. reg. ch. 72: Dictus Vitalis erexit se ad eum (Gassien) et de quadam magna securi, quam in manibus suis tenebat, unum magnum Ictum ad eundem Gassien ejessit, de quo per caput ipsum percutere putavit. Aliae ejusd. ann. in Reg. 138. ch. 48: Jean Jacopin... tira une dague qu'il avoit en Jettant d'icelle audit Pierre Guerart, etc. Rursum aliae ann. 1390. ibid. ch. 190: Ils vinrent tous deux tenant leurs couteaux ou épées nuës assaillir Tripet et le frere de Gilet son cousin, et Jetterent de leurs dits couteaux ou épées contr'eux, en eulx efforçant de les tuer ou mutiler,