Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IDONEUS

IDONEUS, Innocens, qui ita ab omni delicto immunis est, ut Idoneus sit juri stare. Joan. de Janua: Idoneus, Irreprehensibilis. Pactus Legis Salicae tit. 76. 1: Et ille postea, qui rogatus fuerat, si ex hoc Idoneum se cognoscat, se debet postea cum duodecim per sacramenta absolvere. Infra: Si se Idoneum agnoscit, etc. S. Audoenus lib. 2. Vitae S. Eligii, cap. 75: Coepit ab ea extorquere, ut se per juramentum ab hac suspicione Idoneam redderet. Gregorius Turon. lib. 9. cap. 13: Si eum cum Idoneis hominibus Fredegundis ab hac actione, qua impetitur, immunem fecerit, abscedat liber, et quo voluerit, eat. Cap. 16: De quo (crimine), sacramento, si vultis, aut qualibet alia conditione Idoneus reddi potest. Lib. 8. cap. 8: Tu vero si Idoneus es, ut adseris, accede propius, et sume tibi Eucharistiae particulam, et impone ori tuo: erit enim Deus inspector conscientiae tuae. Concilium Francoford. ann. 794. cap. 9: Et exivit ad judicium Dei,... qui etiam a Domino liberatus, Idoneus exivit. Ubi Idoneus idem est ac innocens. Idem Gregor. Turon. Tandemque, inquit, ne crimen consurgat ulterius, Innocentem faciam eum sacramento. Quod idem valet ac Idoneare.

Idoneum Se Facere, Sacramento ab imposito crimine se purgare, exuere, in Capitul. Carol. M. lib. 3. cap. 89. Idoneum se reddere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 19. § 4. et in Concilio Dusiacensi I. part. 4. cap. 7. in Synodo Suession. ann. 853. in Edicto Pistensi cap. 20. etc.

Idoneare se, Eadem notione. Charta Caroli M. apud Mabillonium: Fuerunt namque aliqui in nostra praesentia convicti; et secundum judicium Francorum dijudicati: aliqui vero fideles per judicium Dei se exinde Idoniaverunt, etc. Occurrit passim in Leg. Aleman. tit. 44. § 1. tit. 91. Leg. Ripuar. tit. 67. § 1. tit. 71. Leg. Longob. lib. 1. tit. 1. § 7. tit. 3. § 1. lib. 2. tit. 35. § 4. Roth. 9. 2. Grimoald. 2. in Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 64. lib. 4. cap. 29. in Legibus Henrici I. Reg. Angl. cap. 35. extremo, in Synodo Suession. act. 1. § 6. etc.

Eduniare, praeferunt Edictum Rotharii Regis Longob. tit. 109. § 9. et Leges Grimoaldi tit. 1. § 3.

Exidoneare, Idoneum Se Reddere, purgare se. Capitula Caroli C. tit. 9. cap. 6: Donec se ab illis, quae ei impingebantur, Idoneum redderet, vel competenter satisfacere procuraret. Lex Aleman. tit. 17. § 5. et Decretum Tassilonis, § 12: Si autem tres annos induraverit opus ancillae, et parentes ejus non Exadoniaverint eam, ut libera fuisset, etc. ubi Cod. MS. Exidoniaverint, alius Adexoniaverint.

Idoneus sive Liber, in Speculo Saxonico lib. 3. art. 26. 29. Ita videtur usurpasse S. Fructuosus in Regula cap. 13: Alius de genealogia et gente sua fatetur esse Principes, alius de parentibus, alius de germanis, alius de cognatis, alius de fratribus et consanguineis et Idoneis, alius de divitiis, etc. Ubi Idonei dicuntur honorabiliores, ut Idonei servi et liberti, in Lege Wisigoth. lib. 9. tit. 3. quibus ibidem opponuntur vilissimi.

Idoneitas, Facultas. Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 74. § 1. 117 (6, 64.) al. damnietatem.: Nullam exinde habeat Idoneitatem, etc. Joan. de Janua: Idoneitas, Aptitudo, utilitas, convenientia; Idoneités, convenables, in Gl. Lat. Gall. Sangerm.

Idoneitas Locorum, Commoditas, apud Ottonem Frising. Episc. lib. 1. de rebus gestis Friderici I. Imp. cap. 3.