Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IGNIO

IGNIO, (IGNIRE) Accendere, Gall. Alumer. Vita S. Johannis Gualberti tom. 3. Julii pag. 381: Accensa candela, lampadem Ecclesiae festinabat Ignire. Missale Mozarabicum a Mabillonio Liturg. Gall. pag. 37. laudatum: Hodie nobis thesaurus natus est: hodie nobis lucerna Virginis, quam Spiritus Sanctus Ignivit, verum lumen apparuit.

Ignire, Fulgere, veluti ignis resplendere, Gall. Briller. Rolandinus Patavinus de Factis in Marchia Tarvis. lib. 11. cap. 4. apud Murator. tom. 8. col. 328: Itaque Paduani figentes calcaribus sonipedes Ignientes, discurrunt per aciem Alemannorum, non aliter quam animosi leones discurrerent per pecudes.

Ignire, Instigare, instimulare, asperare, Gall. Irriter. Camilli Peregrini Histor. Princip. Langobard. apud Murator. tom. 2. pag. 241: Qui illuc adiens astu doloso Principem deseruit, et se illis sociavit, eosque Ignivit deterius.

Igniri, Uri, inflammari, Gallice Brusler. Chronicon Comodoliacense apud Stephanot. Fragm. Hist. tom. 2: Sic in interioribus corporis Igniebantur, quod nulla aquae vel humoris alterius frigiditate refrigerari valebant. Alcoran. Franciscan. ex conform. S. Francisci fol. 4: Qui ab ipso tactus manu, summi caloris incendio est Ignitus; quod probabat Franciscum Seraphico incendio esse Igniendum. Gloss. Lat. Gall. Sangerman.: Ignire, Ardoire, Enflammer.