Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IGNIS

IGNIS, Idem quod Focus, Domus. Lex Ripuar. tit. 30. de servo reo, ubi sic dominus loquitur: Ego ignoro, utrum servus meus culpabilis an innocens de hoc extiterit, propterea eum secundum Legem Ripuariam super 14. noctes ad Ignem repraesento. ยง 2. Quod si postquam eum ad Ignem applicuerit, fuga lapsus fuerit, etc. Charta ann. 1138. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 7. num. 42: Comes Theobaldus in Festo S. Dionysii de unoquoque Igne illius villae pro taxamento (seu tensamento) unum sextarium avenae habebit: si vero aliquis ignium defuerit, Comes nec de terra, si sine domo remanserit, nec de domo, si sine Igne fuerit, praedictum taxamentum habebit. Charta Conradi Episc. Metensis ann. 1214. apud Meurissium: E contra praefati Canonici et Advocatus proponebant, non ideo eos esse liberos a solutione telonei, quod domos haberent in civitate Metensi, cum non facerent in ea Ignem et fumum, nec eorum uxores et familiae ibidem manerent, nec ipsi in eadem civitate sicut alii cives facerent excubias. Ita promiscue Ignis, et focus, in Charta ann. 1306. in Regesto 9. Philippi pulcri Reg. Franc. ch. 14. Hinc fovere larem, aliquis dicitur in Provinciali Ecclesiae Cantuariens. lib. 2. titul. 1. qui habet domum, in qua moratur et fovet Ignem, ut ait Lindwodus. Charta Joannae Reginae Siciliae ann. 1348. apud Guesnaium in Annalib. Massiliensib. pag. 353: Hujusmodi civitatis homines... Lares in illa et incolatus proprios confoventes. Ignem tenere, in Libertatibus Jasseronis oppidi in Sebusiis. Fori Oscae ann. 1247. fol. 8: Et quod ipsa casa sit cum habitatore, qui faciat ibi Ignem, etc. Vide Focus.