Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IGNIS

IGNIS,² Jus lignum exscindendi in nemoribus ad usum ignis, lignatio. Charta Henr. I. reg. Angl. ann. 1126. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 235: In eodem nemore dedit monachis... Ignem et materiam ad omnia aedificia sua et opera. Vide supra Accendere.

Ignis Brigidae, quem inextinguibilem dicunt, etc. cujusmodi fuit Vestalium. Vide Silvestrum Giraldum lib. 2. Topogr. Hibern. cap. 34. 35. 36. 48.

Ignis Graecus, Confectitius, Feu d'artifice. W. Neubrigensis lib. 4. cap. 19: Quodam Ignis genere, quem Graecum dicunt. Guibertus lib. 7. Hist. Hierosol. cap. 33: Graecos, quos ita vocitant, Ignes injicere machinis, etc. Johannes Iperius in Chronico S. Bertini cap. 23. part. 1. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 549: Henricus cum paucis viriliter occurrit, et injecto igne Graeco, omnes pene cum suis navibus exussit. Πὺρ Ρωμαιϰόν, Theophani; Ignis Romaicus, Paulo Diacon. lib. 21. Hist. Misc. Ejusmodi factitii ignis Callinico Heliopolitano, qui sub Constantino Pogonato floruit, inventionem adscribunt Theophanes, Cedrenus pag. 678. Constantinus de Adm. Imp. cap. 48. Paul. Diacon. lib. 19. Hist. Misc. et Sigebertus ann. 678. quo quidem igne soli diu usi leguntur Graeci Orientales, adeo ut illius conficiendi rationem et modum exteris non modo non communicarent, sed iis, si hac de re rogarentur, responderent, id sibi potissimum interdictum ab Magno Constantino, a quo inventum primo esse asserebant aut fingebant, ut est apud Porphyrogenitum loco citato. Licet vero ignis ejusmodi conficiendi modum docere exteros renuerent, confectum tamen saepe communicabant Principibus foederatis, navesque eo repletas locabant, quibus hostium classem ii comburerent, ut patet ex Luithprando lib. 5. cap. 4. et Ditmaro lib. 3. pag. 33. Nam in mari potissimum istius ignis usus fuit, unde πῦρ θαλάσσιον dicitur Theophani, πῦρ ὑγρὸν eidem Theophani ann. 1. Leonis Isauri, ann. 2. Michaelis Curopalatae, Porphyrogenito de Admin. Imp. cap. 48. de Callinico, Anonymo Combefisiano in Porphyrog. num. 30. in Romano Juniore num. 8. et Nicetae pag. 249. Ignis liquidus, Monacho Florentino de Expugn. Accon. pag. 233. Quo autem pacto Graeco igne instruerentur naves, et quomodo eo uterentur Graeci tum in navalibus, tum in terrestribus praeliis, sat multis diximus in Notis ad Joinvillam pag. 71. His adde Rigordum ann. 1190. pag. 32. Thwroczium in Salomone Rege Hungarorum cap. 50. Petavium Rationarii Temporum lib. 8. part. 1. cap. 1. et quae notamus ad Cinnamum pag. 480. Glossar. med. Graecit. col. 1275. etc.

Ait autem Albertus Aqu. lib. 7. cap. 15. hujus ignis genus aqua esse inextinguibile; quod revera est, siquidem in ipsa aqua, ipsoque mari ardebat, ut observatum in Annalib. 11. Alexiad. pag. 336. Willelmus Neubrig. lib. 4. cap. 19: Muris enim admotae (machinae) incendebantur ab hostibus quodam ignis genere, quem Graecum dicunt. Denique hoc genus arte confectum mirae esse potentiae dicitur, nec contrario cedere elemento. : Le feu Grezois lors fet leans jalir, Aux grans palez et à sales ferir, Vente li venz, li paley est espris, N'iert mes esteint par eve-nes un dis.

Inventae tamen postmodum variae extinguendi istius ignis rationes. Aceto enim extingui annotant Luitprandus lib. 3. cap. 6. Ditmarus lib. 3. Matth. Paris ann. 1219. et Cinnamus: et arena, vel sabulo, idem Matthaeus Paris loco citato, et Hist. Hierosol. pag. 1167. Vino etiam, ut auctor est Poeta vernaculus de Garin le Loherans: Més le sablons, et li vins, et l'esil L'eust esteint, si s'en fust entremis.

Ubi esil idem est quod acetum. Denique Jacobus de Vitriaco lib. 3. cap. 84. ut et Gobelinus Persona aetate 6. cap. 49. urina etiam extingui produnt: et oleo Baldricus Dolensis lib. 3. Hist. Hieros. pag. 125. et idem Jacobus de Vitriaco lib. 3. cap. 84. His omnibus addendus Monachus Florentinus de Expugnat. Acconensi: Pereat ô utinam Ignis hujus vena, Non enim extinguitur aqua, sed arena, Vixque vinum acidum arctat ejus fraena, Et urina stringitur ejus vix habena; Ignis hic conficitur tantum per Paganos, Ignis hic exterminat tantum Christianos. Incantatus namque est per illos prophanos Ab hoc perpetuo, Christe, libera nos. Ex quibus vero confici soleret Ignis Graecus, discere est ex Anna Comnena, ex Alberto Magno de Mirabilibus mundi, et ex Julio Scaligero Exercitat. 13. in Cardanum n. 3.

Ignem Graecum in phialis et ollis in hostes projectum habent Albertus Aqu. lib. 9. cap. 49. et Nicol. Trivettus in Chr. ann. 1191. pag. 506. Bernardus Thesaurarius de Acquisitione Terrae Sanctae cap. 809. apud Murator. tom. 7. col. 809. Chron. MS. Franc. ex Bibl. Memmiana ann. 1190: Ainsi qu'il s'en alloit par mer, il rencontre une nef de Sarazins que le Soudan Saladin envoioit en Acre pour le secours faire à ceux, qui estoient en la cité: et cele nef avoit grand planté de fioles de voire pleines de feu Gregois. Octavianus Sangelasius in Viridario Honoris: Lances gourgons, et feu Gregois en buire. Interdum tormentis et machinis bellicis in hostes immissus, ut auctor est Joinvilla pag. 38. et Thwroczius in Salomone Rege Hungariae cap. 50. pag. 55. Vopiscus in Aurelian.: Ignes etiam tormentis jaciuntur. MS.: Lievent engins, sont perieres dreciées, A mangoniax le feu Grezois lor gietent.

Ignis Pelasgus, dicitur Gallice Feus Grijois, in Glossar. Lat. Gall. ann. 1348. ex Cod. reg. 4120. Aliud ex Cod. 7679: Ignis pellagus, Feu Gréjoays. Vide Ignis Graecus.

Ignis Sacer Hierosolymitanus, quo scilicet olim quotannis Hierosolymis Sabbato Sancto lampades supra Dominicum sepulcrum appensae sub horam vespertinam divinitus accendebantur. Miraculum, etsi frustra ab aliquot heterodoxis controversum, fulciunt Scriptores, (atque in iis αὐτόπται nonnulli,) scilicet Auctor Gest. Franc. expugn. Hieros. pag. 581. et seqq. Anonymus de Locis Hierosol. num. 1. Bernardus Monachus in Itiner. T. S. cap. 10. Leo Ostiensis lib. 3. cap. 30. Glaber Rodulphus lib. 4. cap. 6. Chronicon Monasterii de Fontanis cap. 4. Willelm. Malmesbur. lib. 4. Hist. Angl. pag. 140. 147. Hugo Flaviniacensis pag. 178. Albericus in Chron. MS. ann. 970. et Chronic. Andrense pag. 465. in quo sacer ignis nuncupatur, quo lampades accenduntur. In Kalendario Maronitarum, apud Allatium in Symmictis pag. 301: Sabbat. ignis jejunii, Sabbatum sanctum, quo ignis vel splendor divinus apparere solebat supra sepulcrum domini in templo Jerosolymitano, interpretatur Gabriel Sionita. Sed et scribit Wilhelmus Dugdalus in Antiquitat. Warwicensis Provinciae, in Eccles. Warwicensi inter reliquias olim asservatum oleum, in quo venit ignis in vigilia Paschae de coelo. Adde alia suggerentes Leonem Allatium lib. 1. de Opinationibus Graecorum n. 30. Richardum de Insula S. Irenes pag. 157. Christophorum Angelum de hodierno Graecorum statu cap. 42.

Novus Ignis, Qui in Ecclesia Sabbato sancto Paschae, extincto veteri, accendi solet. Leo IV. PP. de Cura pastorali: In Sabbato Paschae extincto veteri novus Ignis benedicatur, et per populum dividatur. Ordo Romanus: Cereo benedicto, illico illuminentur ab eodem in duobus candelabris alii duo cerei staturam hominis habentes, et de ipso novo et benedicto Igne accendant in omni domo, quia omnis ignis anterior, qui tunc ardebat, extingui debet. Nam, ut ait Alcuinus, in Romana Ecclesia extinguitur totus ignis in sexta Feria. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 94: In Romana Ecclesia hora sexta, et in nona reaccenditur. Adde Rupertum lib. 5. de Divin. Offic. cap. 28. Vide, Cereus Paschalis.

Novum quoque ignem feria 5. in Coena Domini et in feria 6. Parasceves simili ritu, quo Sabbato sancto, in quibusdam Ecclesiis benedictum fuisse discimus ex MS. Pontificali Ecclesiae Pictaviensis annorum circiter 800. Haec inter cetera ex eo MS. referuntur apud Marten. Tract. de antiqua Eccl. Discipl. pag. 283. et 284: Ipso quoque die Coenae Domini ignis de crystallo sive de amula sumitur, vel etiam de cote, si neutrum horum fuerit, excutitur, et a Presbyteris in novissima sive in forensi loci Ecclesia benedicitur.... Sicut in isto die taxavimus, sic et feria sexta faciendum est, similiter et Sabbato ea tantum ratione, ut ad horam nonam excutiant ignem de lapide, sicut diximus, et (a) Mansionario quinta feria portetur (cereus ex novo igne accensus, dum Clerus in Ecclesiam revertitur) sexta feria ab Archidiacono, in Sabbato Sancto ab Episcopo juniore portetur. Si vero hic ordo in Monasterio agitur, quinta feria ipse ignis (i. e. cereus ex eo accensus) a Custode Ecclesiae portetur, sexta feria a Praeposito, Sabbato vero sancto ab Abbate portetur.

Ex novo quoque igne benedicto accendebantur cerei in Purificatione B. Mariae. Ordinar. S. Mart. Lemovic. ex Cod. reg. 1138. fol. 10. r°.: In Purificatione sanctae Mariae... Post Tertiam induti sacerdos et ministri in albis, et Igne de cristallo vel silice noviter excusso, procedant ad altare, et ibi Ignem benedicat et cereos a sacrista praeparatos.

Ignis Paschalis. Zacharias PP. in Epist. 12. ad Bonifacium Archiepiscop. Moguntinum: De Igne autem Paschali, quod inquisisti, a priscis sanctis Patribus, ex quo per Dei et Domini nostri Jesu Christi gratiam, et pretioso sanguine ejus dedicata est, quinta Feria Paschae, dum sacrum Chrisma consecratur, tres lampades magnae capacitatis, ex diversis candelis Ecclesiae oleo collecto, in secretiori Ecclesiae loco, ad figuram interioris Tabernaculi insistentes indeficienter, cum multa diligentia inspectae ardebunt, ita ut oleum ipsum sufficere possit usque ad tertium diem: de quibus candelis, Sabbato sancto, pro sacri Fontis baptismate sumptus ignis per Sacerdotem renovabitur. Vita S. Kierani Episc. Sagiriensis num. 24: Sanctus senex statuit ut in suo Monasterio ignis Paschalis consecratus per annum non extingueretur. Vide Serrarium lib. 3. Rerum Moguntinar. pag. 474. Idem

Ignis Lapideus dicitur apud Bernardum Mon. in Consuetudin. Cluniac. MSS. cap. 69. quod inscribitur de Igne Lapideo: ubi nominis rationem explicat his verbis: Lapis pretiosus, de quo Ignis est producendus, sub custodia jam dicti Apocrisiarii servatur, etc.

Ignis dictus Fudos, Qui in vigilia S. Joannis Baptistae accendi solet. Charta ann. 1343. in magno Chartul. nig. Corb. fol. 100. r°.: Audevant de le maison desdis religieus le nuit de le S. Jehan Baptiste l'an 1342... lidis religieus par euls ou leurs gens avoient fait faire un feu, apelé Fudos, en l'onneur de monsieur S. Jehan. Alterum ejusdem diei usum referunt Literae remiss. ann. 1364. in Reg. 96. Chartoph. reg. ch. 95: Comme la veille de la saint Jehan Baptiste les bonnes gens de la ville de S. Just, qui ont petiz enffans gisans en bers, ont accoustumé de temps ancien de veillier leursdiz enffans en la rue devant leurs huys, et de y faire ramées de bois vert entour leursdiz enffans pour la solempnité de la feste, et de donner et départir des tartes aux bonnes gens, qui y viennent veillier et eulx esbatre et jouer, ainssi que il a esté et est accoustumé.

In vigilia quoque SS. Petri et Pauli consueverant ignes fieri quibusdam in locis. Lit. remiss. ann. 1358. ex Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 375: Quadam nocte in vigilia SS. Petri et Pauli apostolorum;... qua nocte in honore dictorum Apostolorum fiebant Ignes more solito, in dicta villa de Tribus vallibus.

Imo et qualibet Dominica in Quadragesima idem usus obtinuit in dioecesi Suessionensi, ut testantur Literae remiss. ann. 1396. ex Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 192: Icellui Jaquemin estoit alez après souper en la ville de Villeblain, en l'éveschié de Soissons, veoir les feux, que l'en a accoustumé de faire chacun Dimenche en Quaresme oudit pais, etc.

Ignis Sacer, Qui et Morbus B. Mariae dicitur, in Charta ann. 1248. ex Necrol. eccl. Paris. MS.: Cum ecclesia nostra in parte anteriori quae aegri et morbo, qui Beatae Mariae nuncupatur vulgariter, laborantes ac angustias alias patientes reponi consueverint, etc. Alia ejusd. ann. ibid.: Cum... statuerimus sex lampades ardentes singulis noctibus perpetuo in ecclesia Parisiensi, ubi infirmi qui morbo, qui Ignis sacer vocatur, in ecclesia laborantes consueverunt reponi, etc. Vide Miracula S. Ludov. episc. Tolos. tom. 3. Aug. pag. 820. col. 1. et Murator. Antiq. Ital. med. aevi tom. 1. col. 911.

Ignis Divinus, Ignis sacer. Chronicon Andrense tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 411: Eodem anno (1129.) plaga Ignis Divini Carnotum, Parisius, Suessionem... et alia multa loca mirabiliter pervadit, sed mirabilius per S. Dei Genitricem Mariam extinguitur. Juvenes etenim, senes cum junioribus, virgines etiam tenerae in pedibus, in manibus, in mamillis, et quod gravius est in genis exuruntur et celeriter extinguntur.

Hinc Feus-Dieu appellantur, qui eo morbo laborant, in Charta Guill. de Haricuria ann. 1317. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 122: Après Prime chantée, messe à note pour les Feus-Dieu. Vide infra Ignis Judicialis.

Ignis Silvester, Ignis sacer, ἐρεσυπέλας, nostris, Feu sauvage. Rogerius Episcop. Abellinensis in Historia Translat. S. Modestini et sociorum cap. 2. n. 9: Brachii nimia laborans infirmitate, quae vulgo Ignis Silvester dicitur. Ademarus Cabanensis in Abbatibus S. Martialis Lemovicens. pag. 272: Hujus Principatu plaga Ignis super corpora Aquitanorum desaeviit, et mortui sunt plus 40. millia hominum ab eadem pestilentia. Vide Agobardum in Epist. ad Bartholomaeum, et supra vocem Ardentes.

Ignis Gehennae, Eadem notione, in Vita S. Eleutherii Episc. Tornac. n. 19.

Ignis S. Firmini, Morbi genus, idem qui Ignis sacer. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 217: Quaedam infirmitas, vocata Ignis sancti Firmini Ambianensis, in pluribus partibus corporis ejusdem Johannis supervenit. Aliae ann. 1382. in Reg. 121. ch. 121: Icellui Cote de fer.... acoucha malade d'une bosse et épidimie, et aussi d'une autre maladie, appellée le Feu S. Firmin, parquoy il fut porté en l'église de Nostre Dame d'Amiens, si comme en tel cas est accoustumé. Vide infra, Morbus Ambianensis.

Ignis Inferni dictus, qui vulgo Sacer, seu Erpeta. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 6: Eodem tempore illa ignea pestilentia divino judicio nimis ipsam provinciam oppresserat, qua plurimorum pedes invisibili igne, qui Ignis Inferni vocabatur, publice comburi videbantur.

Ignis Infernalis, Eadem notione. Instrumentum MS. ann. 1482: Alius in posteriori parte morbo illo horribili qui dicitur Ignis infernalis comburebatur... Quisquis contagio infirmitatis illius quae dicitur Ignis infernalis fuerit contaminatus, cerei ceram superfluentem in aqua distillet, et lesura ignis aqua aspergatur, cito extinguitur. Chron. Mellicens. pag. 90: Nam tibia cum pede protinus conjuncta nigredine quadam intumescens, nullo medicorum potuit cataplasmate sedari, quin Igni quem Infernalem vocant, tumori admixto intolerabiliter cruciaretur.

Ignis Persicus, Eodem significatu. Acta S. Dympnae Virg. et Mart. tom. 3. Maii pag. 488: Est morbus hic tabificus, sub extenta livente cute carnem ab ossibus separans et consumens, et mora temporis augmenta doloris capiens et ardoris, per singula momenta cogit miseros mori, sed desiderantibus mortem non advenit, donec depastis artubus ignis ille sacer et pestifer invadat membra vitalia... Habet ignis ille apud archiatros plura nomina; dicitur quippe Ignis sacer, Ignis Persicus et Ignis Infernalis, et est qui Ester dicitur Graeco eloquio.

Ignis Judicialis, Morbi teterrimi genus, quod sic describunt Miracula S. Corn. tom. 4. Sept. pag. 774. col. 2: Quodam tempore plaga Ignis judicialis, Dei, ut credo, justo judicio contigit in provincia nostra, ita ut multi, membris amissis, alios, ne talia paterentur, formidare facerent. Hic quippe vastator Ignis putridas carnes, et ad omnium nauseam foetentes, etiam cum ossibus paulatim consumit, et non humana, sed divina medicina compescitur. Vide Ignis Infernalis.

Ignis Subcutaneus, sic leg. pro igneus, in Chronico Gaufredi Vosiensis parte 1. cap. 27. idem qui sacer. Subtercutaneus morbus, apud Aurel. Victor. in Epit. in Adriano.

Ignis B. Mariae, Morbi genus, qui sub Johanne Franc. Rege desaeviit. Regestum Chartophylacii Regii num. 81. sign. 13: Dictus Persil habebat Ignem Beatae Mariae in lingua sua et gutture suo .... ex igne praedicto expiravit.

Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 460: Ex quodam accidenti Igne B. Mariae per tibias percussus fuit, ex quo mors fuit subsequta.

Ignis S. Ambrosii. Caffari Annales Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 255: Clavarii, Scribani, Cancellarius pro utilitate reipublicae in hoc consulatu primitus ordinati fuerunt: et Ignis S. Ambrosii in hoc consulatu fuit anno Domini mcxxii.

Ignis Volatilis, Haud scio an idem qui nostris Feu volage, Impetigo, lichen, Gall. Dartre. Vita B. Humilianae tom. 4. Maii pag. 397: Sicut cum recessisti a me, nunquam ilii et lateris dolorem sensi.... Infirmitas illa vulgo Papici vocabatur, alio item vocabulo Ignis volatilis, alio modo Gutta salsa nominatur.

Ignis Agrestis. Vide in, Ampullae.

Ignis Pennatius, Materia ignita tormentis et machinis bellicis in castella et hostes immissa. Vide, Pennatius ignis.

Ignis Silvaticus. Simeon Dunelmensis, Florentius Wigorniensis, et alii anno 1048: Ignis aereus, vulgo dictus Silvaticus... villas et segetes multas ustulavit.

Ignis Fricatus, Pagana superstitio. Vide Nodfyr, et Nedfri.

Ignis, pro Incendium. Regimina Paduae ad ann. 1291. apud Murator. tom. 8. col. 426: Hoc anno fuit Ignis ad pontem Corbum, et fuerunt extimata bona, et soluta datia mensis Madii.

Ignis, Jus cognoscendi de incendio. Charta Henrici I. Regis Angliae ex Histor. MS. Monast. Beccens. pag. 36: Habeant in tota parochia Becci omnes regias libertates, murdrum, mortem hominis, plagam mehaim, sanguinem, aquam et Ignem.

Ignis, Dies. Martyrologium Wandalberti tom. 5. Spicileg. Acher. pag. 346: .... Haec fulget tricenis Ignibus unda; Hunc hyemis verisque tenent confinia mensem.

Ignis Incensio. Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscae ann. 1247. fol. 12. ubi de Testibus: Tamen si postea venerit (is, contra quem testes adducuntur,) et poterit probare, quod legitima causa fuit impeditus, quod non potuit venire ad diem praedictam, quia non potuit aquam transire, etc. non habeatur pro victo, sed detur sibi dies altera ad recipiendos testes, et tunc vocatio adversarii, et incensio Ignis non habeat locum.

Ignis Judicium purgationibus vulgaribus accensetur: quo scilicet, manu in ignem immissa, innocentiam suam quis tueri tenebatur. Lex Ripuar. tit. 30. § 1: Quod si servus in Ignem manum miserit, et laesam tulerit, dominus ejus, sicut Lex continet, de furto servi culpabilis judicetur. Tit. 31. § 5: Quod si in provincia Ripuaria juratores invenire non poterit, ad Ignem, seu ad sortem se excusare studeat. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 244: Firmantiam autem hanc ita fuisse oblatam affirmare voluerunt, ut judicatum fuisset etiam per Ignis aut aquae judicium. Charta Balduini Comitis Flandriae pro Gerardimontensibus, apud Miraeum in Diplomat. Belgic. pag. 352: Nemo cogatur inire duellum, vel subire Judicium Ignis et aquae. Ita perinde Judicium Ignis et aquae, in Diplomate Henrici III. Regis Angl. quod descripsit Seldenus ad Eadmerum, ut et Spelmannus in Gloss. Ignitum Judicium, in veteri Charta. Igneum Judicium, in Tabulario S. Albini Andegav.: Probationem per Igneum Judicium obtulit. Sed vereor, ne haec postrema ad purgationem per ferrum candens pertineant, cum istiusmodi ignis judicii alibi vix mentio habeatur. Vide, Ferrum Candens. Matth. Westmon. ann. 1250: Prohibitum est Judicium, quod fieri consuevit per Ignem et per aquam. Pro examinatione Ignis et aquae, pecuniam extorquere Sacerdotes vetantur in Appendice ad Concilium Lateranense III. parte 2. can. 3. 11. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 912. seqq.

Interdum etiam per rogum accensum transeuntes illaesos, innocentiam suam, aut rei, quam asserebant, veritatem, probasse legimus: licet id generis judicii, ut et ignis, inter receptas purgationes vulgares raro legatur; quaedam tamen istius proferunt exempla Cedrenus ann. 16. Zenonis, Victor III. PP. lib. 3. Dialog. pag. 98. de B. Petro, inde Igneo appellato, postmodum Cardinale Albanense, et ex eo Baron. ann. 1063. Bosius, Ughellus, et alii: Fulcherius Carnot. lib. 1. Hist. Hierosol. cap. 10. Landulphus de S. Paulo in Chronico Mediol. cap. 10. etc. Vide praeterea Pachymerem lib. 7. cap. 22. et Baron. ann. 1063. num. 31. 42.

Triduanum jejunium aliquando ejusmodi judicio praeivisse, quo habitu vestitus reus, quave ratione rogum disponebant, docet Radulfus in gestis Tancredi apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 179: Unde placuit summis procerum, ut qui erroris initium fuerat, ipse litem finiret, Ignito argumento rei dubiae fidem facturus. Accito itaque in concilium Petro, adjudicantur novem passus hinc inde flammantium medii spinarum, quatenus hac examinatione aut illaesi vera probetur inventio, aut falsa ustulati. Datur jejunio triduum, legitime orandi vigilandique induciae: sic disceditur; at mox postridie iterum convenitur. Flammascunt ordine gemino spinae, Petrus tunica et braccis velatus, nudus cetera per medium graditur, in exitu ambustus cadit, postridie expirat.

Ignis judicio probatae reliquiae, veraene essent, an supposititiae. Chronicon Andrense pag. 342: Comitem ad hoc induxit, ut per Ignis judicium sanctum famulae Dei corpus examinaretur. Complura ejusmodi examinationis reliquiarum exempla habent Scriptores, Leo Ost. lib. 2. cap. 34. Adamnanus de Locis Sanctis, cap. 10. Matth. Westmonast. ann. 1065. Rodericus Tolet. de Reb. Hispan. lib. 6. cap. 26. Hariulfus lib. 4. cap. 20. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. ult. Hist. Fundationis Prioratus Stonensis in Anglia tom. 2. Monast. Angl. pag. 125. Hugo Flaviniac. in Chronico pag. 258. Galferus in Vita S. Secundi Episcopi n. 9. Theodericus de Inventione sancti Celsi n. 22. Hist. Inventionis S. Prisci apud Ughellum tom. 8. pag. 424. Merlotus in Metrop. Remensi tom. 1. pag. 626. et alii, quos laudat Ferrandus in Disquisit. Reliquiarum.