![]() |
Imago, Vexillum Sanctorum imaginibus insignitum. Epistola Adriani PP. in Codice Carolino 92: Neapolitani vero cum magno obsequio cum signis et Imaginibus eos suspicientes, Neapolim ingressi sunt. Honorius III. in V. Compilat. Decret. tit. 6. cap. 1: Invenimus pro Patriarcha (Gradensi) probatum, quod recipiebatur in ipso Monasterio processionaliter cum incenso, aqua benedicta, et Icona. Et quando revertebatur a gradu, pulsabantur ibi campanae. Vide, Agalmen.
Imago Auri, Nummus aureus, Regis imagine signatus. Regiam Majest. lib. 4. cap. 40. ยง 7: Pro vulnere in facie, vulnerans dabit unam peciam auri, videlicet unam Imaginem Auri. Vide Forma 4.