Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IMMOLO

IMMOLO, (IMMOLARE) Offerre aliquid Ecclesiis. Tabularium Landavense in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 192: Idon Rex.... unam de domibus suis... Immolavit cum omni sua libertate, et cum refugio Ecclesiae S. Petri, etc. Pag. 205: Immolavit 4. modios terrae..... pro commercio regni caelestis Deo et Sanctis, etc. Occurrit in hoc Tabulario non semel.