Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IMPELLO

IMPELLO, (IMPELLERE) Agitare, succutere: dicitur de Mensura quae ut oppletior sit, agitatur. Charta ann. 1317. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 355. r°.: Item concessit (rex) Guillelmae uxori Roberti de Gamachiis militis lxxx. minas avenae ad mensuram carcatam et Impulsam ad haereditatem pro xxiv. lib. viij. sol. iij. den.