Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IMPOSITIO

IMPOSITIO, Institutio. Charta Theob. episc. Ambian. ann. 1194. in Lib. 1. nig. Vulfr. Abbavil. fol. 2. v°: Ordinavimus quod omnes obventiones personatus praedictae ecclesiae, fratres hospitalis sub praedicto censu in perpetuum tenebunt, Impositione sacerdotis a praedictis canonicis tantum retenta; ita quod sacerdos. qui a canonicis ibidem instituetur, fidelitatem faciet praedictis fratribus de hiis, quae ad portionem eorum pertinent.