Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IMPOSSIBILIS

IMPOSSIBILIS, Impotens, Gall. Impuissant. Acta S. Pontii Mart. tom. 3. Maii pag. 278: Licet incredulitas tua Impossibilem Dominum nostrum dixerit; ego tamen in nomine Domini JC. credo, ut poenae tuae ad nihilum redactae, nullum corpori meo dolorem incutiant. Passio SS. Sisinnii et Martyrii, tom. 7. Maii pag. 43: Nisi quia Impossibitem me, ut insequendo ista, confiteor referendo. Litterae ann. 1262. apud Rymerum tom. 1. pag. 754: Ad quae tam pro loci distantia, quam pro temporis brevitate nos jam Impossibiles effici satis liquet.... in quibus nostram impotentiam, non voluntariam, sed potius necessariam, regali Excellentiae vestrae habere placeat excusatam.

Gloss. Gr. Lat.: Ἀδύνατος. Inpotens, Impossibilis, invalidus, inops, infirmus.