Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCENDIUM

INCENDIUM,² Febris. Mabill. tom. 4. Annal. Benedict. pag. 363. ex Hildeberto in Vita S. Hugonis Abbat.: Quidam Frater, cum Borboni per sex menses quartana sustinuisset Incendia, a S. Patre, qui illuc ex tempore accesserat, sacris jussus interesse mysteriis, epoto post missam vino, in quo lota fuerant Sanctorum pignera, sanitatem recepisse dicitur.