Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCLYTO

INCLYTO, (INCLYTARE) Nobilitare, ditare, illustrare. Agnellus in Vita Johannis Episc: apud Murator. tom. 2. pag. 134. col. 1. Illi pro ipsorum animabus partem rerum maximam suarum Ecclesiis obtulerunt et Ecclesias Inclytaverunt. Ricobaldus Ferrar. de partibus Italiae apud eumdem Murator. tom. 9. col. 188: Deus in eligendo urbis Ravennae Praesules undecim, columba missa coelitus indice, palam cunctis eam urbem peculiari gratia Inclytavit. Acta SS. Maii tom. 7. pag. 364. de S. Ferdinando Reg. Castellae: Cathedralem Ecclesiam Legionis possessionibus et donationibus inclitavit.