Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCREMENTUM

INCREMENTUM, Charta Philippi Pulcri Fr. Reg. ann. 1303. pro apanagio Ludovici fratris Comitis Ebroic. in Probat. Hist. ejusd. Comitatus pag. 29: Item griagia castellaniae de Meullento, excepto Incremento quod extenditur in feodis et retrofeodis et tenementis de l'Arche et Castellaniae de Reumont... prout castellania de Meullento dividitur de dicto Incremento. Alia Gallice exarata de eadem re ann. 1298. ibid. pag. 23: Item les griages de la chastellenie de Meullant, excepté les Cressemens qui se estendent és fiefs et arrierefiefs et és tenures de la Roche et en la chastellenie de Chaumont... si comme la chastellenie dudit Meullent se deparse dudit Escressement. Vide Crementum et Census crescens.