Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCREPO

INCREPO, (INCREPARE) Arguere, vox Forensis. Increpare sententiam, sententia Increpata, arguere ut male datam, Galli dicunt, Blâmer une Sentence: in Speculo Saxon. lib. 2. art. 12. § 9. 11. 13. lib. 3. art. 30. § 2. art. 69. § 2. Increpari in jure suo, in Wichbild Magdeb. art. 4. § 6. et in Speculo Saxon. art. 36. § 1. Charta Berengarii Regis Italiae ann. 890. apud Ughellum tom. 1. Ital. sacr. pag. 896: Sancientes, ut nullus ex judiciario ordine juxta easdem Increpationes aliquando judicium proferat.

Unde nostris Increper et Incresper, pro Reprendre, réprimander. Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 248: Le suppliant et Gauteron commancerent à blasmer et Incréper par doulce maniere icellui Boutemie. Aliae ann. 1481. in Reg. 209. ch. 56: Lesquelles femmes incresperent et blasmerent fort icellui Garreau.