Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INCURRO

INCURRO, (INCURRERE) Confiscationi obnoxium esse. Liber. Montisfer. ann. 1291. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 154: Item aliquis de Montefferrando et pertinentiis non Incurrat aliquid de bonis suis pro quocumque forefacto, nisi in casibus, in quibus bona delinquentis de jure scripto Incurruntur. Vide in Incurrimentum, ubi Incurrere alia etiam notione legitur, nempe pro Devenire.