Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTA

ALTA MISSA, Ecclesia Alta, Alta Commemoratio, Improprie usurpantur in MS. Codice Rituum Ecclesiae B. Mariae Deauratae, et alibi non semel pro Missa aut oratione quae cantando dicuntur, et pro Ecclesia superiori respectu inferioris et subterraneae: Et post sequitur Commemoratio de Beata Maria, et dicitur Alta ista Commemoratio, et propter hoc praecedit Commemorationem S. Spiritus: quia nos habemus talem regulam, quod omnes Commemorationes, quae fiunt Alte, cujuscumque sint, praecedunt Basse etiam cujuscumque sint. Ibid.: Dicitur Evangelium in matutinis in Ecclesia bassa, et aliis diebus per totum annum in Ecclesia Alta.