Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALTA

ALTA Proditio, Crimen laesae Majestatis. Anglis proditio duplex, Alta et Bassa. Quidquid in Regem, Regnumque admittitur Alta proditio est; Parentum, uxoris, filiorum, dominive caedes Bassa censetur proditio. Rymer. tom. 8. pag. 163: Dedimus et concessimus..... omnia maneria, terras et tenementa, quae fuerunt Owini de Glyndardy... quae ratione Altae Proditionis contra Regiam Majestatem nostram, per praefatum Owinum facta et perpetrata nobis forisfacta existunt, etc.