Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INFORMO

INFORMO, (INFORMARE) Docere, monere, Gall. Informer, apud Lobinell. in Glossario tom. 3. Hist. Paris.

Informare Se, Inquirere, Gall. s'Informer, in Diplomate Xysti IV. PP. tom. 3. Concil. Hisp. pag. 687. in Regesto magnorum dierum Campagniae, apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 223. in Litteris Innocentii VI. PP. Ludewig. tom. 6. pag. 15. etc.

Informari, Edoceri, certum fieri, Gall. Etre Informé. Certitudinaliter sumus Informati, in Litteris anni 1370. apud Rymer. tom. 6. pag. 662. Per Praesentium portitorem Informabimini plenius, in Litteris ann. 1378. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 44.

Informatio, Gall. Information, Inquisitio. Audito super hoc dicto ballivo loquente et Informatione super hoc facta, injunctum est dicto ballivo, etc. apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 233. Occurrit alibi.