Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INIMICUS

INIMICUS, dicebatur, qui ob delictum aliquod inimicitiam domini sui feudalis incurrebat. Charta Archemb. praep. Vindoc. ex Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 17: Bannum quoque de omnibus in toto Curtirast commanentibus, tam de amicis quam et de universis hominibus meis; ut si forte amicus ad molendinum alterum moluerit, quem inde non possim justiciare, remaneat Inimicus. Vide supra, Amicus.