Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INIMICUS

INIMICUS,² Diabolus, hostis generis humani. Arnobius Junior in Psalmum 78: Tunc efficimur in derisu omnibus daemoniis, qui ideo vicini nostri et inimici dicuntur, quia nec uno quidem puncto ab inimicitiis juxta nos positi non recedunt. Ita appellatur passim a Patribus, a Rabano lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 55. Jona in Vita S. Eustasii Abb. Luxov. n. 11. Simeone Dunelm. lib. 2. de Dunelmensi Eccl. cap. 7. etc. Epitaphium Bertae Comitissae, Marchionis Adalberti, uxoris, in Eccl. Lucensi: Permansit felix, seclo dum vixit in isto,   Non Inimicus eam vincere praevaluit. Joannes Xiphilinus in 3. jejunii hebdomadam:, Τὸ δὲ Σατὰν ὄνομα, τὸν ἀντιϰείμενον σημαίνει. Vide Didymum Alexand. contra Manich. pag. 24.

Ennemy, eodem intellectu, in Lit. remiss. ann. 1455. ex Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 56: Je pry à Dieu que l'Ennemy m'emporte, si je le prins (un florin).