Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INIQUUS

INIQUUS, Diabolus. Commodianus instruct. 62: Vicimus Iniquum, quo manente vincere nolunt. Epitaphium Longobardicum in Monasterio S. Petri Beneventano: Suscepit velum sacrum, quo vicit Iniquum,   Nam victrix donis utitur aethereis. Vide Malus.

Iniquus Morbus, Sacer ignis, erpeta. Historia Translationis S. Guthlaci n. 6: Erat enim morbus, quem dicunt homines Iniquum, ex re nomen vindicans, quia nec ab hominibus curari consuevit.