Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INNOCENTIAE

INNOCENTIAE, Argumenta, quibus innocens quis probatur. Lit. remiss. ann. 1362. in Reg. 91. Chartoph. reg. ch. 376: In quibus carceribus interrogati fuerunt super et de praemissis per praepositum loci, coram quo proposuerunt et dixerunt Innocentias suas, factum praemissum referendo. Arest. ann. 1376. in vol. 5. arestor. parlam. Paris.: Amici carnales ejusdem episcopi plures Innocentias et excusationes..... proposuerunt coram nobis.