Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSCRIBO

INSCRIBO, (INSCRIBERE) Accusare, in Lege Burgund. cap. 7. Concilium Autisiodorense can. 41: Non liceat Presbytero nec Diacono quenquam Inscribere; sed in vice sua si causam habuerit, aut fratrem, aut quemcumque saecularem roget.

Inscriptio, Accusatio. Lex Burgund. tit. 77. qui est de Inscriptionibus: Quotiens servus vocatur in crimine, et necesse est ut judicio sub Inscriptione tradatur, etc. Vinculum Inscriptionis, in Edicto Theoderici Regis § 13. in Capit. Caroli M. l. 7. c. 338. 436. et in Libello Attonis Episc. Vercel. de pressuris Eccl. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 47. dicitur illud, quo accusator se erga accusatum constringit, si in probatione deficiat, ut poenam reciproci subeat: seu, ut habet Edictum Theoderici, quo cavet apud competentem judicem, se eam poenam subiturum, si non probaverit, quod intendit, quam possit reus convictus secundum leges excipere, ita ut usque ad eventum judicii, tam reus, quam accusator aequali custodiae sorte teneantur. Quomodo etiam Inscriptio sumitur in Formulis Lindenbrog. 117. 118. Lex 14. Cod. Th. de Accusat. et inscript. (9, 1.): Qui vel internecivi exerit actionem, vel crimen suspectae mortis intendit, non prius cujuscumque caput accusatione pulset, quam vinculo legis astrictus, pari coeperit poenae condiditione jurgare. Vide leg. 2. de Abolit. eod. Cod. (9, 37.) et tit. Cod. de Accusationibus et inscriptionibus (9, 2.)

Inscriptiones, Documenta, instrumenta donationum. Concilium Cloveshoense ann. 800: His dictis, prolatae sunt Inscriptiones Monasterii, quod vocatur Cotham, terrarumque sibi adjacentium. Occurrit ibi semel ac iterum. Inscriptionis titulo aliquid concedere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 34. § 2. Carol. M. 123. per Chartarum confectionem. Charta Henrici Imp. ann. 1056. tom. 1. Italiae sacrae part. 1. pag. 501: Insuper confirmamus nostra praeceptali pagina omnes Inscriptiones communitatum, quas praenominatus Episcopus Bernardus secundus a bonis hominibus in praeteritis temporibus acquisivit, etc. Adde pag. 896. et tom. 4. pag. 807.

Inscriptum, Eadem notione. Diploma Hugonis Comitis Campaniae, tom. 5. Annal. Benedict. pag. 672. col. 1: Sicut scripta ita Inscripta quae hactenus tenuit Molismensis Ecclesia, fixa permanere decerno.

Falsae Inscriptiones, phylacteria, aut ligaturae, quae imprudentes pro febribus, aut aliis pestibus adjuvare putant, in Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 72. Serenus Sammonicus: Inscribes chartae, quod dicitur Abracadabra. Ejusmodi Inscriptiones habet passim Marcellus Empiricus lib. de Medicam. Edit. 1536. pag. 58. 85. 87. 110. 112. 143. 154. 155. 156. 207. Vide Gruter. 1047. 5. Scribit Ammianus Marcellinus lib. 16. pag. 72: Anilia ista incantamenta ad leniendum dolorem medicinae admisisse auctoritatem. Atque inde tam crebro ea in medicorum libris occurrunt. Vide, Character.

Inscripti Lapides, et Inscriptiones, pro terminis, apud Agrimensores.