Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSCRIBO

INSCRIBO,² (INSCRIBERE) Assignare, addicere; unde Inscriptio, Assignatio, obligatio. Lit. Casimiri III. ann. 1478. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 232: Nos fide bona adstringimus... quod praefatam terram... nulli hominum... infeudabimus, Inscribemus, vendemus, donabimus... Si autem praesenti nostrae promissioni ... contravenerimus,... et aliquam infeudationem, Inscriptionem, donationem.... fecerimus, etc.