Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSEPARABILIS

INSEPARABILIS, Individuus. Castigat. in utrumque Glossar.: Inseparabilis, ἀδιαχώριστος. Reg. addit, Indivisibilis. Testam. Rob. reg. Sicil. et comit. Prov. ann. 1343: Item voluit et ordinavit, quod semper et perpetuo comitatus Provinciae et Forcalquerii supradicti sint uniti cum regno, sub uno domino, Inseparabili dominio.