Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSIGNE

INSIGNE, Vexillum, Ital. Insegne, Gallice Enseigne. Leo Ost. lib. 2. cap. 75: Ibi eum Abbas et equo optimo, et armis praecipuis, cum Insigne pulcherrimo donans, Monasterii defensorem illum constituit. Vide Andream Monach. lib. 1. Vitae Ottonis Episcopi Bamberg. cap. 46. extr. et Carolum de Aquino in Lexico Militari.