Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSIGNE

INSIGNE,³ Sigillum. Diploma S. Henrici Reg. Rom. ann. 1003. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 263: Ipsum monasterii (Mulenbechani) locum cum suis adjacentiis et omnibus pertinentiis in nostrum mundiburdum suscepimus, et ad ordinem priorum praeceptorum in omnibus confirmavimus, hoc regio Insigni roboravimus.