Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSPECTOR

INSPECTOR, Qui monasteria monialium visitabat invigilabatque ut regula in iis rite servaretur. Charta Lothar. I. imper. pro monial. Ticin. ann. 833. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 532: Meramnum quoque venerabilem abbatem in eodem loco constituimus Inspectorem, quatenus diebus vitae suae studio in omnibus regula ibi exequatur S. Benedicti. Vide in Visitator.