Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSTANS

INSTANS,² vox forensis, Appellans, vel qui causam instat seu prosequitur. Charta querelarum Cluniac. mon. adversus comit. Cabilon. ann. 1270. ex Bibl. S. Germ. Prat.: Defuncto Guillelmo comite, successit filius ejus Guillelmus comes pater Instantis comitissae.... Postmodum ultima infirmitate detentus filiam suam comitissam Instantem coram se mandavit. Hinc Instancier, Causam agere, in Charta ann. 1290. inter Probat. domus de Castelleto pag. vj.: Que si li clerg ou si li prestre... tenoient héritage en laditte ville,... ils en devroient Instancier pardevant lesdits sieurs enfans.