Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSTANTIA

INSTANTIA, Contentio, efflagitatio, Gallis, Instance. Bartholomaei Annal. Genuens. ad ann. 1239. apud Murator. tom. 6. col. 482: Postmodum dictus Potestas ad Instantiam Domini Petri de Guercio et Bonaventurae nuntiorum domini Papae... remisit banna data praedictis civibus Januae. Occurrit hac notione apud Ludewig. tom. 5. pag. 429. Acher. tom. 8. Spicil. pag. 726. in Consuetud. Brageraci art. 80. et alibi.

Instantivae Preces, Eadem notione, in Charta ann. 1311. apud Ludovicum Laguille in Probat. Hist. Alsatiae pag. 60. col. 1.