Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSULA

INSULA, Domus ab aliis separata. Gloss. Lat. Gr.: Insula, νῆσος, συνοιϰία. Anastasius in S. Silvestro PP. pag. 17. 18: Insulam Attitiae et Montem Argentarii praestantem solidos sexcentos. Mox: Insulam, quae dicitur Assis in territorio Portuensi. Vide Festum et Scriptores Latinos. Scribit Odo Gesseus in Historia Aniciensi lib. 1. cap. 24. Podiensis urbis partem inferiorem divisam esse in 22. regiones, vel partes, quas vulgo les Isles vocant. Insula, per excellentiam Britannia dicta. Vide Notas Stephani Stephanii ad Saxonem Grammaticum, pag. 194.

Insulare, In insulam convertere. Laurent. in Amalthea ex Apuleio, qui habet lib. de Mundo sub finem: Audivimus regiones quae prius fuerunt continentes, hospitibus atque advenis fluctibus Insulatas. Eadem habet S. August. lib. 4. de Civ. Dei cap. 2.

Insularis Poena, Exilium, relegatio in insulam, apud Ammianum lib. 15: Correptos aliquot vexatosque tormentis... Insulari poena mulctavit.

Insularius, Custos Insulae seu domus ab aliis separatae, Gall. Concierge. Gloss. Isid.: Viticus, (villicus) Actor, exactor villae pensionum, Insularius. Supplem. Antiquarii: Insularius, Ἐνοιϰολόγος, Inquilinus. Lex 5. D. § 1. de instit. act. (14, 3.): Si quid cum Insulario gestum sit, vel eo quem quis aedificio praeposuit, etc. Rursum occurrit leg. 4. de praef. vigil. (1, 15.) et alibi non semel, praesertim apud Jurisconsultos.

Insulatus, Nulli contiguus, undique separatus et commeabilis, Gall. Isolé. Altare Insulatum, in Actis SS. Maii tom. 6. pag. 831.

Insuletum, Parva insula, apud Rymerum tom. 11. pag. 453. col. 1.

Yslement, pro Insulaire, Insularis, habitator insulae, in Lit. remiss. ann. 1412. ex Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 279: Comme le suppliant se feust mis en un vaissel en la compaignie du maistre et autres marineaulx d'icellui vaissel pour aller pescher,... ilz furent prins par les Anglois et Yslemens, qui les menerent prisonniers ès ysles de Gersie.