Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSUPER

INSUPER Annum, Per annum, anno currente. Absolutio poenitentialis impertita in consecratione Ecclesiae S. Mariae de Correno ann. 1065. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 441: Poenitens qui ad eam (Ecclesiam) in consecratione ejus advenerit... si mors in capite anni vel Insuper annum, ex nostra parte absolutus permaneat; et si in alio anno annualiter vel Insuper annum, in ea absolutione permaneat.