Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTEGRITAS

INTEGRITAS, Charta Caroli C. Regis Franciae ann. 845. in Tabulario S. Mauri ad Ligerim: Has denique res cum omni Integritate, id est, cum colonis et servis ibi commanentibus, cum domibus, et suprapositis, cum terris cultis et incultis, etc. Vide aliam ejusdem Caroli Chartam apud Loisellum in Bellovaco pag. 242. Passim.

Integerritas, Eadem notione. Duas partes sylvae cum Integerritate, in Hist. Mediani Monasterii pag. 243.