Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTERPONO

INTERPONO,² (INTERPONERE) Recipere. Charta Phil. III. reg. Franc. ann. 1283. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 2. v°: Nolumus quod eidem episcopo et ecclesiae suae fiat aliquod praejudicium imposterum, quin homagium hujusmodi fiat et fieri debeat in loco debito seu etiam consueto; nec eidem episcopo et ecclesiae suae, super eo quod cognitionem Interposuit super dicto feodo in dicto palatio nobis volentibus, cum ibidem alias jurisdictionis exercitium non haberet, fiat praejudicium, quantum ad cognitionem alibi super dicto feodo faciendum.