Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTERROGO

INTERROGO, (INTERROGARE) Commeatum et licentiam petere. Regula S. Pachomii cap. 11: Quando in collecta orant fratres, nemo ingredietur absque jussione Majorum, nisi Interrogaverit, concessumque ei fuerit exire, etc. Poenitentiale S. Columbani: Si... extra sepem Monasterii sine Interrogatione exierit. Idem Columbanus cap. 8: Qui visitaverit alios fratres in cellulis eorum sine Interrogatione, simili modo poeniteat. Idem de Poenitentiarum mensura cap. 9: Qui aliquid facit sine Interrogatione, etc.