Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTITULO

INTITULO, (INTITULARE) Titulos libris scriptis appingere, apponere, apud Guigonem Cartusian. lib. de Quadripertito exercitio Cellae cap. 36. locum habes in Illuminare. Vide alia notione in Titulus.

Intitulari, Titulo decorari, praesigniri, nomen obtinere. Johanna II. Regina Siciliae Jacobum Borbonium in regni societatem admittens, ait in MS. Bibl. Coislin.: Intituletur Rex dictorum regnorum et Comes dictorum comitatuum. Vide Titulare.

Nostris praeterea Intituler, idem sonat quod Accusare, alicui crimen ascribere. Lit. remiss. ann. 1464. in Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 549: Pour ce que icellui Hacquinet estoit accusé et Intitulé d'avoir fait plusieurs crimes et déliz, etc.

Intitulatus ad aliquam Ecclesiam, in Statutis MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280. Qui propter beneficium illi Ecclesiae servire debet. Intitulata Ecclesia, ibidem, Quae possidetur et administratur ab aliquo titulari. Intitulatum beneficium, eadem notione, in Epistola ann. 1285. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 507. Vide Lobinelli Glossar. tom. 3. Hist. Paris. et Titulus, Ecclesia.

Intitulatus, Qui in Tabella notatur ad certum munus in officio divino peragendum. Statuta Collegii S. Bernardi apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 169: Intitulatus, cessante inevitabili impedimento, quotidie Missam ipsam celebret per seipsum.

Intitulationis Tabella, In qua notantur hujusmodi Intitulati, Ibidem.