Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTROITUS

INTROITUS, Quod a Clericis dignitates vel functiones Ecclesiasticas ineuntibus, Patronis Ecclesiarum praestatur. Concilium Viennense ann. 892. can. 4: Et ut nulli census a Presbyteris ad Introitum, ut dicitur, Ecclesiarum exquirantur, aut vi aliqua extorqueantur; a Laicis nempe Patronis Ecclesiarum. Rotomagense ann. 1074. can. 1: Ut omnis simoniaca haeresis funditus eradicetur, ita quod neque Abbatia, seu Archidiaconatus, aut Ecclesia Parochialis ematur, aut vendatur, aut aliquid pro Introitu Ecclesiae expectetur. Vide Introgium et Introitum.