Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTROITUS

INTROITUS,² Tributum, quod in civitatem et oppidorum introitibus pensitatur. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1310. pro libertatibus Bastidae in Petragoricis, ex 47. Regesto Tabularii Regii num. 38: Quilibet mercator extraneus habens trossellum vel plures trossellos in dictis nundinis, dabit pro Introitu et excitu et pro leuda 4. denar. Annal. Genuens. ad ann. 1214. apud Murator. tom. 6. col. 406: Constituerunt quod denarios quatuor per libras de collecta maris incantarent usque ad annos sex et de illis denariis redimerent Introitus marcharum, pedagii Gavii... et demum universos Introitus Communis Januae, quae omnia vendita erant per longum tempus. Ibid. col. 407: Ipsi vero consules juraverunt, quod dicti Introitus de cetero in perpetuum non possent vendi nec obligari seu alienari alicui personae seu personis ultra annum unum tantum. Vide Intrata 3.