Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTROITUS

INTROITUS,⁵ Antiphona, quae a Choro canitur, dum Pontifex procedit ad altare, quae in Missa Ambrosiana Ingressa dicitur. Papias: Introitus dicitur, quod per eum introimus ad ejus officium, versus, quo per eum revertimur ad Intritum, Walafridus Strabo cap. 22: Antiphonas ad Introitum dicere Celestinus PP. instituit, etc. Amalarius lib. 1. de Eccles. Offic. cap. 5: Officium, quod vocatur Introitus Missae, habet initium a prima antiphona, quae dicitur Introitus, et finitur in oratione, quae dicitur ante Lectionem. Introitus Missarum alii sunt regulares, qui quotidie ex more cantantur: alii irregulares, qui secundum varietates solennitatum instituti sunt, ut Puer natus, etc. Vide Honorium Aug. in Gemma animae lib. 1. cap. 87. et Durandum lib. 4. cap. 5. Glossar. med. Graecit. voce Εἴςοδος, col. 358. sqq.

Introitus Ecclesiarum. Vide, Adventus.

Introitus Mensis, Quindecim primi dies mensis. Vide Exitus mensis et Mensis intrans.