Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTROITUS

INTROITUS,⁶ Praesentia, Gall. Assistance. In Obituario MS. eccl. Rotomag. ad diem 16. Dec. legitur: O sapientia. Dominus cancellarius, cuilibet vj. den. Recentiori manu additur: Fit introitus; quod explicatur ad diem 27. ejusdem mensis in festo S. Joan. Evang.: Omnes sacerdotes tenentur facere Introitum in Matutinis sub poena de v. sol. Vide supra, Intrare ad Matutinas.