Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALVEUM

ALVEUM, Vas ita dictum ab Isidoro lib. 20. Orig. cap. 6. quod in ablutionem fieri solitum sit. Passio SS. Perpetuae et Felicitatis tom. 1. Maii pag. 638. E: Et ostendit illis lactis Alvea puro corde spumantia per lucidam eleemosynam, et dicit, etc. Eadem vox legitur in Gloss. et apud Innoc. agrimens. et ut pro vase, ita et pro canali quandoque sumi potest.