Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INVIUS

INVIUS, Non patens viae, ubi non est via, extra viam. Joh. de Janua. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Invium, Leu sans voie. Excommunicatio Petri Regis Aragon. tom. 3. Concil. Hisp. pag. 527. col. 2: Nos tamen desiderantes, quod civitatem, cives et loca praedicta mansuetudo corriperet et a tanto erroris Invio revocaret. Passim occurrit in sacris Scripturis.