Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IRRITO

IRRITO, (IRRITARE) Irritum facere. Codex Legum Norman. cap. 56. apud Ludewig. tom. 7. pag. 261: Quod in placitis enim factum est, si negatum fuerit, per desraisnationem penitus poterit Irritari. Charta ann. 1129. inter Instrum. tom. 4. Gall. Chr. col. 163: Quicumque hujus nostrae institutionis decretum cassare vel Irritare praesumpserit, etc. Cassantes, annullantes, Irritantes, in Litteris ann. 1339. apud Ludewig. tom. 5. pag. 545. Occurrit lib. 1. Dig. de Feriis et alibi.

Irritatio, Rescissio, abrogatio, qua quid fit irritum, in Constitutione Martini V. PP. ann. 1420. ex Bullario Carmelit. pag. 72.