Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AMA

AMA,² Amula. Papias: Amae, vasa sunt, in quibus sacra oblatio continetur, ut vinum. Ordo Romanus: Tunc venit Subdiaconus, ferens in brachio dextro patenam, et in sinistro calicem, in quo recipiuntur Amulae populorum, etc. Infra: Pontifice oblationes populorum suscipiente, Archidiaconus suscipit post eum Amulas, et refundit in calicem majorem, tenente eum Subdiacono, quem sequitur cum scypho super planetam Acolytus, in quem calix impletus refunditur. Ibidem: Ornato vero altari, tunc Archidiaconus sumit amulam Pontificis de Subdiacono Oblationario regionario, et refundit super colum in calicem, etc. Anastasius Bibl. in S. Silvestro PP.: Donavit Amas argenteas duas, pensantes singulae libras denas. In Gregore IV: Ipse Pontifex fecit Amas argenteas 6. quae praecedunt per omnes stationes, pensantes lib. 13.

Amula, Minor Ama. Papias: Amula, vas vinarium. Amulae dicuntur, quibus offertur devotio, sive oblatio, simile orceolis. Glossae MSS.: Amula, vas offertorium. Hamula oblatoria, in veteri Charta Cornutianensi, edita a Suaresio. Ordo Romanus: Amulae argenteae, ad vina fundenda paratae. Anastasius Biblioth. in Gregorio III. PP.: Amulas superauratas paria duo. In Hadriano: Calicem unum, Hamulam offertoriam unam. Ita cum aspiratione scribitur apud Ugutionem: Hamula, fiala in similitudinem urceoli. Chronicon Casinense lib. 1. cap. 28: Tulit in coronis, baziis, et Halmulis, garalibus, et cochleariis argenti libras 500. Vide Gregorium M. lib. 1. Epist. 42.

Glossae vett.: Amulae, fialae altiores.

Amas, pro Ama. Agnellus lib. Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 162. col. 2. C: Amas una, et ipsa bene sculpta, urceus ad aquam manu similis, et ipse aquimanile de supra ex argento investito talis.