Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUS

JUS, dictum, quia Justum est, inquit Isidorus lib. 5. Orig. cap. 3. Alii a jusso per apocopen Jus deductum volunt, quod nihil aliud sit quam quod natura, vel civitas, vel populus, vel consuetudo jubeat. Si credimus Gersonio centra adulatores Principum consid. 8. Dictio haec Jus non significat semper jurisdictionem seu justitiam, sed significat interdum potestatem quae non est justa, ut ipse interpretatur vocem Jus, quae occurrit 1. Breg. 8. 11. quam vocem Exactionem reddit Glossa interlinearis ordinaria. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Recht, col. 1512. sqq.

Jus Alodiale, Quo praedium ab omni praestatione reali sive personali possidetur, a Feudali distinctum. Suppl. Joan. reg. Aragon. ad Papam ex Cod. reg. 5956. A. fol. 153. r°.: Dignetur vestra sanctitas feudum et tributum praedicta et omne Jus alodiale et feudale Romanae ecclesiae pertinens in toto regno Corsicae, ipsi regi... concedere et donare; ita quod regnum ipsum sit extunc dicti regis... liberum et francum alodium.

Jus Animarum, Jus capite plectendi. Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 18. ex Cod. reg. 4659: Nullus in curia vel occasione curiae utatur notariae vel scrivanariae officio, nisi in illo vel illis rector vel rectores hujus civitatis habeant conceptionem plenam, jurisdictionem usque ad sanguinem et Jus animarum tendi in facinorosos.

Jus Annalium. Vide Annalia.

Jus Bannense, Bannum scilicet seu interdictum promulgandi, et mulctam ob illud violatum exigendi. Charta Alex. PP. III. ann. 1179. ex Chartul. monast. Bosonisvil.: Jus bannense... in pascuis et silvis, in aquarum decursibus... abbati et fratribus... concessit.

Jus Brabantinum, Lex et consuetudo, quae in Brabantia obtinet. Pactum inter Henr. ducem Lothar. et Theoder. comit. Holland. ann. 1203. in Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 10: Haec bona concessit dux comiti Jure Brabantino, ita videlicet quod nullus haeres inde exhaereditabitur.

Jus Capitale, Jus domini capitalis, Gallis Droit du Seigneur. Charta ann. 1288. e Chartulario S. Vandreg. tom. 1. pag. 162: Tenendos et habendos praedictos quinque solidos annui redditus Abbati dicti loci... absque ulla reclamatione... salvo Jure capitali et alieno.

Jus Caroli. Wichbild Magdeburgense art. 1. § 3: Jus civile seu municipale, quod homines unius civitatis seu fori concluserunt inter se tenentes, juxta eorum arbitrium et antiquas consuetudines, quemadmodum Colonienses circa Jus Caroli confirmatum habent. Et art. 43: Postquam Magdeburgensis civitas jure municipali fundata fuit, de voluntateque Uttonis Ruffi, cum consensu etiam et consilio seniorum provinciae illius secundum Jus Caroli Imperatoris, et juxta eorum arbitrium ac voluntatem locata, consiliati exinde sunt quomodo Scabinos et Consules eligere debeant pro civitatis commodo. Vide Lex Caroli.

Jus Castrense Duplex, Jurisdictio spiritualis et temporalis in castro. Charta Theodor. Trevir. archiep. ann. 1228. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 480: Jus item parochiae perpetuum, Jus duplex castrense, etc.

Jus Catenae, Quod custodi carceris praestatur ab incarcerato pro cibo et potu. Constitutio Ludovici Regis Jerusalem et Siciliae ann. 1352. e MS. D. Brunet fol. 98: Carcerarii... a carceratis... pro carceragio sive pro Jure quod appellatur Cathene, nichil accipiant.

Jus de Chaleyme, seu Jus de forgeage, Sic in Dumbarum Tractu vocatur vulgariter jus fabri ferrarii.

Jus Civile. Vide Jus Urbanum.

Jus Coeli, Auctoritas Episcopi, sic dicta quod a Deo illam habeant Pontifices. Chartularium S. Vandreg. tom. 2. pag. 2000: Hugo Rothomagensis Archiep... omnia vobis juste collata, et possessa, licet a perversis hominibus quandoque turbata, persaepe destructa, Jure Coeli confirmamus vobis in illam quae diu est virtutem et deffensionem erga benefactores in salutem, contra destructores in perditionem.

Jus Comestiae. Vide supra Comestia.

Jus Commune, appellant nostri jus illud, quo in Gallia utuntur civitates, consuetudines municipales, cui opponitur Jus scriptum, seu Lex Romana, in Statuto Philippi Pulcri ann. 1302. pro reformat. Regni cap. 48. Ita etiam Angli Jus civile Anglorum vocant. Decreta Guillelmi I.: Ubi consuetudines regni nostri et Jus nostrum commune... reperire non possint. Frider. I. Imp. lib. 1. Constit. Sicul. tit. 59. § 1: Secundum consuetudines approbatas, ac demum secundum Jura communia, Langobarda videlicet ac Romana.

Jus Congrui, seu Convenientiae, nostris Droit de convenance. In Consuet. Neapolit. MSS. extat titulus inscriptus: De Jure congrui. Si quis emit domum, fundum vel terram, vel aliam rem immobilem collateralem domui, fundo vel terrae alicujus, emptor tenetur intra annum, numerandum a die scientiae illius habentis domum, fundum vel terram collateralem lateribus ipsi rei emptae, rem ipsam emptam, si eam possidet praecise absque alterius practice, interesse dare, prout appretiata fuit per appretiatores Neapolitanos, ipsi habenti domum, fundum vel terram collateralem ipsam intra annum petenti praedictum. Verum si duo sint collaterales, unus ex latere uno, alius ex latere altero, ambo possunt ex jure praedicto petere ab emptore,... quilibet videlicet pro medietate. Infra: Si domus habeat tria membra sive solaria, vel plura, unum super aliud, et sit diversorum dominorum, et unus ipsorum dominorum vendat suum solarium, emptor tenetur ipsum solarium emptum Jure congrui dare habenti solarium proximum ex parte inferiori ipsi solario vendito. Si sint tria solaria et vendatur solarium medium, habens domum inferiorem et solo contiguam, Jus congrui pro solario medio vendito exercere potest, excluso habente extremum solarium, quod superius constitutum est.

Jus Consuetum, Quod usu tantum praevaluit et consuetudine inductum est, licet legi contrarium. Charta ann. 1135. apud Oefelium tom. 1. Script. Rer. Boicar. pag. 710. col. 2: Quam (decimam) ipse et antecessores seculares consueto, non jure canonico possederunt.

Jus Consulare, Quod ad comitem, qui et Consul nuncupabatur, pertinet. Charta ann. circ. 1034. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 373: Alanus Britannorum Dei dispositione dux omnes consuetudines, quas in parochia Veteris vici tenebat, S. Martino et fratribus Majoris monasterii largitur. Videntes autem hoc indigenae, hoc Jus, ut ita dicam, Consulare commercio tali commutaverunt. Alia ann. 1141. ibid. col. 584: Ego igitur, suadente matre et consulente, dedi in dotem ecclesiae partem stalagiorum, quae ad comitatum pertinet in urbe Redonensi,... et in parrochia Castellionis partem decimae, quae ad capellanos meos pertinebat ex antiquo Consulario Jure.

Jus Corporale et Incorporale, Quibus, ut videtur, verbis quodlibet juris vel servitii genus exprimitur. Charta ann. 1294. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 73: Donavit praedicta D. Beatrix praedicta omnia et singula,... sive praedicta donata consistant in domibus..... Juribus Corporalibus et Incorporalibus, directis et utilibus dominiis. Horum verborum genuinam notionem, videsis supra in Corporalia.

Jus Credentiae, Quod domini habebant in rebus praesertim ad victum necessariis, quas sine praesenti pecunia emebant a subditis, quasve ab illis mutuo sumere iis fas erat. Vide Credentia 6.

Jus Curialitatis Angliae vel Scotiae. Vide in Curiales.

Jus Decimale, Jus percipiendi decimam. Charta ann. 1241. ex Tabul. Cartus. B. M. de Parco: Dictus Presbyter quitavit omne Jus parrochiale et decimale, quod habebat in toto dicto parco.

Jus Dominii, Quod ad fiscum dominicum pertinet. Charta Ivon. Carnot. episc. ann. 1114. ex Tabul. Carnot.: Ipsi monachi Tironenses.... acquisitum, sive dono sive emptione, vel alias, in manu mortua libere in perpetuum teneant et possideant a rachato quocumque, armatura, venditionibus Jure dominii... liberum et quittum.

Jus Duplicatum, quod Anglici Practici dreit dreit vocant, dicitur habere ille, qui possessionem et proprietatem habet. Bracton. lib. 4. tract. 4. cap. 4. lib. 5. tract. 5. cap. 28. § 2.

Jus Ecclesiasticum. Praedia et immobilia dabantur possidenda, aut jure proprietario seu proprio, aut beneficiario seu precario, hoc est, ad proprium, ut loquebantur, vel ad feudum, aut ad usumfructum: Jure vero Ecclesiastico ea possideri ab Ecclesiis dicebantur, quod Clericis et Presbyteris iis uti et frui concessum esset, ut propriis, ita tamen ut ea donare aut vendere iis non liceret. Ejusmodi donationum formula talis erat, quae passim occurrit in Chartis Tabularii Bellilocensis in Lemovicibus: Haec omnia Deo salvatori, etc. pro animae meae remedio offero in stipendiis Monachorum in venturis generationibus, ut faciant abinde in omnibus Jure Ecclesiastico quidquid elegerint. Tabul. S. Eparchii fol. 122: Istas res jam dictas manibus nostris tradimus... ad habendum vel possidendum in omnibus Jure Ecclesiastico, ea vero ratione, ut nullus de rectoribus ipsius monasterii S. Eparchii nec donare, nec vendere, nec alienare, nec concammiare, neque per precariam, neque in beneficium donare ad ullum hominem possunt. Charta Theoderici Regis Franc. in Actis Episc. Cenom.: Quod ad matrem Ecclesiam S. Mariae et SS. Gervasii et Protasii cui praeesse videtur, Jure Ecclesiastico pertinet. Charta Hlotharii Imp. filii Lud. Pii in Tabulario Ecclesiae Viennensis: Et nos ad ejus deprecationem saepedicto Bernardo Archiepiscopo, immo ejus S. Sedi reddidimus, rectores eorum perpetuo Jure Ecclesiastico tenerent atque possiderent. Infra: Et faciant exinde quidquid elegerint Jure Ecclesiastico. Charta Caroli Calvi ann. 885. tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 117: Ut eamdem villam cum omnibus suis appendiciis, eadem Ecclesia, ac Rector ipsius, praesens scilicet atque futurus, sicut alias res proprietatis ejusdem Ecclesiae, Jure proprio et more Ecclesiastico perpetim teneat atque possideat. Alia Ludovici Regis Bavariae in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 348: Ita videlicet, ut quidquid Rectores sive Ministri supradictae Sedis de ipsis rebus, Jure Ecclesiastico, facere voluerint, etc. Donatio facta Abbatiae Bellilocensi ab Rodulfo Comite Cadurcensi, in eodem Tabul. n. 176: Totum vobis tradimus atque transfundimus, ut faciatis exinde quidquid vestra excogitaverit voluntas, tantum vendendi, neque alienandi habeatis ex rebus ipsis potestatem. Vide Vitam Aldrici Episc. Cenoman. num. 9. 39. et pag. 37. ubi more Ecclesiastico in Charta Ludovici Pii occurrit. Praeterea Chartam Ottonis M. Imp. apud Stangefolium lib. 2. Annal. Circuli Westphal. pag. 185. et Baluzium in Appendice ad Capitul. num. 37. 78. 104. 109.

Jus Ecclesiasticum praeterea dicuntur Oblationes, quae ecclesiis a fidelibus fiunt. Charta ann. 1036. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 431: Acquisivit Sunnarius episcopus alodem, quae vocant Kanovas, cum ecclesia quae vocant S. Quirici, cum decimis et primitiis et cum omni Jure ecclesiastico. Infra: Cum decimis et primitiis et oblationibus, etc.

Jus Emphiteoticarium, Quod percipit dominus capitalis ob praedium aut quidvis aliud in emphyteusim datum. Donatio Beatricis de Medullione Humberto Dalphino Castri de Avisano cum universis juribus ad dictum castrum pertinentibus, cavallagiis, coroatis, fogagiis, censitis, acapitis, seu Juribus Emphiteoticariis, allodiis, proprietatibus, juribus corporalibus, etc. ann. 1294. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 74.

Jus Equestre, Quo scilicet dominus feudalis a vassallis suis exigere potest, ut cum ipso in exercitum seu expeditionem bellicam equis instructi pergant. Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 115. v°. ex Ch. ann. 1226: Dominus rex sibi retinebat omnia homagia juraque regalia, cum Jure equestri vel equitaturae, quando est in suo exercitu guerrae. Vide supra Cavalcaria in Caballus.

Jus Feudagii, Quo quis potioris feudi appenditias eadem ratione possidet. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 20. v°.: Insuper recognovit praedicta domina Margarita de Turenna, quod tenet ab eodem domino rege in feodum immediate castrum de Genciaco cum pertinentiis, videlicet castrum de Monttinir Jure feudagii. Vide supra in Feudum.

jus Forense, Civile, cui opponitur Ecclesiasticum, apud Chunradum de Fabaria de Casibus S. Galli cap. 5.

Jus Forense, etiam appellatur illud, quod ex foris seu nundinis percipitur. Charta Alex. PP. III. ann. 1179. ex Tabul. monast. Bosonivil.: Jus etiam forense ecclesiae concessit in die Sabbati, quando ad nundinas ante portam....... conveniunt.

Jus Gentium Naturali opponitur, atque magnatum vim et usurpationem significat, in Lit. manumiss. ann. 1320. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 439: Cum homines ab initio natura liberos protulerit, quorum plures postmodum Jus Gentium serviles effecit, etc.

Jus Haereditarium. Adrevaldus de Translat. corpor. S. Benedicti cap. 2: Datis pro eodem agro in mutua vicissitudine praediis, quae sibi a parentibus Jure haereditario relictis possidebat.

jus Imaginarium. Formula vetus: Constat, me non Imaginario Jure, nec ullo cogentis imperio vendidisse, etc.

Jus Incantus, Bonif. Arestor. parlam. Provinc. tom. 2. part. 3. lib. 2. tit. 11. cap. 1. pag. 164. dicitur Jus, quod principi exsolvitur pro licentia auctionandi bona debitoris. Vide Morgues. in Stat. Prov. pag. 108.

Jus Incorporale. Vide supra Corporalia.

Jus Laudandi, Quod domino feudi pensitatur pro facultate seu consensu, quem praestat vassallo, pro alienando feudo, nostris Los et ventes. Charta ann. 1354. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 822: Cum Jure laudandi, censibus et redditibus supradictis. Vide Laudare 4.

Jus Marinarium, Maritimum. Constitut. Jacobi Reg. Sicil. cap. 43: Privilegia vero remissionum Jurium marinariorum, indulta fidelibus nostris per illustrem dominum regem Aragonum et Siciliae patrem nostrum divae memoriae, acceptamus et tenore praesentium confirmamus.

Jus Montanum, f. Id. quod ex vineis quae in montibus positae sunt exigebatur. Charta anni 1289. apud Ludewig. tom. 4. pag. 117: Alias possessiones in villa Mezlendorf juxta Wiennam, videlicet sex urnas vini montani Juris, et sexaginta denarios de quodam agro. Charta Ludovici Regis Hungariae ann. 1362. apud Steyererum in Commentariis pro Histor. Alberti II. Ducis Austriae col. 337: Super omnibus discordiis et dissensionibus, quae fuerunt hactenus inter suarum et nostrarum terrarum metas, occasione decimarum, censuum, Juris montani et emphiteutici, etc. Vide Jus mundanum. Charta Frider. III. imper. ann. 1444. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 295. col. 2: Vina etiam ex cultura eorum, sive Jure montano, censibus aut decimis, etc. Alia ejusd. imper. eod. an. ibid. pag. 304. col. 1: Praeterea volumus ut vina, quae ex labore suo seu Jure montanorum vel decimarum eis provenerint, etc.

Jus Montis, Eadem notione, in Charta Frider. ducis Austr. ann. 1240. ibid. part. 2. pag. 94. col. 1: Jus montis, quod vulgariter dicitur Perchrecht, etc. Alia ann. 1262. ibid. pag. 108. col. 1: Vinum, quod pro Jure montis in Tallern... nobis annuatim fratres ejusdem ecclesiae persolvebant,... ipsis relaxavimus.

Jus Mortuarium, Gall. Droit de mortuage. Jus quod sibi olim in bona defunctorum attribuebant Parochi. Charta ann. 1264. apud Ludewig. tom. 4. pag. 233: Quod ipsi ubicumque locorum citra mare invenerint me defunctum, statim nullo penitus resistente me recipiant tempore in suo Monasterio quam dandum salvo Jure mortuarii parrochialis ecclesiae in quacumque transiero die vite. Vide Judicium defunctorum et, Mortuarium.

Jus Mundanum, pro Montanum, ut videtur, saltem eadem notione. Charta Comitis de Stuin ann. 1164. apud Ludewig. tom. 4. pag. 112: Ab Antiquo in eadem villa habuimus unam mageriam cum aliis redditibus et Jure Mundano, et decima vini in eo monte, qui adhuc Zwetlerberch nominatur.

Jus Naturae, Quod filii habent in bonis parentum suorum. Testam. Nicol. de Pratocomit. ann. 1474. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. xlj: Item lego Francesiae filiae meae naturali et legitimae... pro Jure naturae, ultra dotem per me sibi constitutam, videlicet quinque florenos semel tantum. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Natürlich Recht, col. 1409.

Jus Naulae, f. Quod pro transvectione exigitur. Hist. Novientensis Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1132: Molendina cum piscationibus ac forestis, Jus naulae cum investigatione auri, bannus totaliter cum omni libera utilitate. Vide Naulum.

Jus Nuptiarum, Quod a nubentibus parocho praestatur. Charta Guich. episc. Matiscon. ann. 1273. in Chartul. Cluniac. ch. 346: Addidit etiam ipse curatus ipsos patronos in propria villa de Maley habere Jus nuptiarum. Item totam oblationem sponsae, quae offertur in crastinum nuptiarum, in alia ann. 1270. ibid. ch. 231. Quae oblatio a praestatione, quae die nuptiarum fiebat, prorsus distinguenda est.

Jus Operale, Quo operas a subditis dominus exigere potest. Charta decani et capit. Anic. ann. 1237. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 212: Omnia Jura operalia et regalia domino episcopo et domino regi et eorum successoribus salva et integra remaneant. Vide Operae.

Jura Parochialia nuncupantur potissimum Sacramenta, quorum administratio ad parochum jure suo competit. Charta Guich. prior. S. Salvii ann. 1202. ex Tabul. S. Gauger. Camer.: Eidem hospitali capellam et cimiterium concessimus, ita tamen quod... die Natalis Domini, die Paschae et die Pentecostes in ipsa capella cantabitur clausis januis, admissis tantummodo praefatis fratribus, infirmis et servientibus hospitali, qui ibidem Jura accipient Parochialia et debitum sepulturae. Vide in Parochia.

Jus patriae, Terrae, Provinciale. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Landrecht col. 1172.

Jura Pilae. Synodus Limensis ann. 1586: Quod Visitatores aliqui dum visitant, quamvis ita excepti, ut nihil victus vel rerum necessariarum ipsis desit, ulterius ab ecclesiis exigant aliquot pesos, quos Jura pilae vocant... statuimus ut Visitatores ab ejusmodi excessibus abstineant. Vide Pesus.

Jus Positivum, Quod ab ejus auctoritate pendet, qui illud Statuit. Theod. de Niem tom 2. Conc. Constant. part. 15. cap. 4. col. 412: Suspendit dicta sancta Synodus pro bono unionis ecclesiae omnia Jura positiva, etiam in Conciliis generalibus edita et ipsorum statuta, ordinationes, consuetudinesque et privilegia quibuscunque concessa.

Jus Potestativum. Vide Potestativum.

Jus Praetorium, f. Jus absolutum, cui nihil addi possit vel detrahi, ipsius corrigendi gratia; quia Jus praetorium antiquis JC. dicebatur, ut habet Papinianus, quod praetores introduxerunt, adjuvandi, vel supplendi, vel corrigendi juris civilis gratia. Testamentum S. Remigii apud Miraeum tom. 1. pag. 1: Ego Remigius Episcopus civitatis Remorum, Sacerdotii compos, testamentum meum condidi Jure Praetorio, atque id codicillorum vice, valere praecepi, si ei juris aliquid videbitur defuisse. Charta Roberti Regis Franc. ex Tabular. S. Cornelii Compend.: Ego Robertus G. D. Franc. Rex, et Constantia divino nutu Regina, Me et conjugem meam Constantiam jocunda conversatione mihi admodum dilectam, et in administratione rerum, ad se pertinentium, satis utilem et strenuam, praedium nostrae regali sedi Vermeriae contiguum, quod de auro a domo patris sui asportato praedicta mea conjux emerat, Sanctae Mariae Compendiensi et SS. Martyribus Cornelio et C. dedisse,... et devote Jure Praetorio et forensi dedisse pro nostra incolumitate et salute animarum nostrarum, et filii nostri Hugonis, jam regni solio, antequam decederet, sublimati, et proh dolor nostris diebus inibi sepulti,... haec omnia legaliter data et Jure forensi et Praetorio Compendiensi Ecclesiae tradita nostrae auctoritatis potestate firmamus. Actum Aurelianis an. 1224. Vide JC.

Jus Proprium. Vide Proprium.

Jus Provinciale, Prima jurisdictio, primum forum, a quo provocabatur ad Jus generale, seu ad supremam Curiam. Andreas Suenonis lib. 7. Legum Scaniae cap. 1: Non statim injiciat manum possessori, sed qui pro eo sufficienter caveat, ut vel in Jure Provinciali compareat, vel in domo sua justitiam exhibendo fidejussorem sibi postulet assignari, etc. Infra: Sed vinctum pedes compedibus ad Jus provinciale convenientibus repraesentet. Rursum: Et si nec possit justitiam obtinere, deducat eum in jus generale, ad quod universi de terra conveniunt, audito rerum gestarum ordine pro voluntate convenientium judicandum. Adde cap. 6. ejusd. lib.

Jus ad Rem, Jus in Re. Compendiosa beneficiorum Expositio f. 32. recto: Jus ad rem quaeritur nominatione, mandato, collatione et provisione non acceptata. Ubi et ista verba: Regula asserit Papam tollere jus ad rem, non jus in re. Vide JC.

Jus Rusticum vel Urbanum, Quod ad rus vel urbem spectat. Charta Henr. VI. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 108. v°.: Concessimus... potestatem... Jura quaecumque rustica vel urbana, homagia... a quibuscumque ligeis nostris, feudatoribus, affevatis, emfiteotis, censuariis et tenenciariis, ecclesiasticis seu secularibus, nobilibus, burgensibus, villatis et quaestalibus... recipiendi.

Jus Sacerdotum, Archidiaconi scilicet et Decani. Charta Gaufr. episc. Carnot. ann. 1122. ex Tabul. Major. monast.: Easdem ecclesias praefato abbati et fratribus loci in successiones perpetuas, salvo Jure sacerdotum et ecclesiae Carnotensis, concessimus.

Jus Scolarium, Jus tenendi scholas et publice docendi. Charta Alberti Archiep. Magdeburg. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 23. Praeterea dedimus eidem Ecclesiae ex libera voluntate Jus Scolarium in forensi ecclesia civitatis nostrae Hallensis. Vide Scholae.

Jus Scriptum vocant nostri, quod alii Jus civile, seu Legem Romanam, quo Provinciae aliquot in Gallia reguntur: cui opponitur Jus commune, seu jus consuetudinarium municipale, quo quaeque fere civitas vel regio gaudet. Statutum Philippi Pulcri ann. 1302. pro reformatione Regni cap. 48: Ordinamus etiam, quod si aliquae personae Provinciarum quae jure communi reguntur in nostro Parlamento causas habeant, quae Jure Scripto debeant terminari, sententia diffinitiva ipsarum secundum Jus Scriptum factum. In veteri Regesto Parlamenti sub ann. 1277. vetantur Advocati Jus scriptum allegare, ubi consuetudines municipales locum habent: Li Advocat ne soient si hardi de eux mesler d'aleguer Droit escrit, là û Coustumes ayent leu, més usent de Coustumes. Cil de la terre qui est gouvernée de Droit escrit, soient oys par certains Auditeurs de la Cort, si comme il a été autrefois ordené. Nuls des terres qui sont gouvernées de Droit escrit, soit en la Chambre des Plets, mais aille aux Auditeurs à ce destinez. Vide Fletam pag. 474. et sqq. In iisdem Regestis Parlamenti ann. 1300. est inquesta, an expediat domino Regi quod Baillivia montanorum Arverniae regatur Jure scripto. Observat Bodinus lib. 8. de Republica cap. 8. pag. 113. Reges nostros in Academiarum seu Studiorum publicorum erectionibus jus civile nullatenus se admittere monuisse, nisi in quantum ordinationibus regiis et consuetudinibus municipalibus non adversatur, et in quantum sibi expedire animadverterint. Exstat praeclarum in hanc rem Diploma Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1312. pro Studio Aurelianensi in 48. Regesto Tabularii Regii Ch. 58. ex qua sequentia delibavimus: Hinc progenitores nostri Parisius Studium Theologiae principale, liberalium etiam artium, quae sunt praeparationes ad illam, privilegiis pluribus munierunt, et per Sedem Apostolicam muniri curarunt: hoc enim Studium fidei Catholicae lumen stabiliens, id ut arca foederis testamenti conservat; hortus vero conclusus sua germina, fons signatus scientiae Dei fluenta per universum orbem emittens. Eapropter hoc studium fovere, perampliusque stabilire proponimus, Deo praestante. Ut autem liberius ibidem Studium proficeret Theologiae, progenitores nostri non permiserunt legum saecularium seu juris civilis Studium ibidem institui: quinimmo id etiam interdici sub excommunicationis poena per sedem Apostolicam curarunt. Caeterum super negotiis et causis forensibus quae spiritualitatem et fidei sacramenta non tangunt, regnum nostrum consuetudine moribusque praecipue non Jure scripto regitur, licet in partibus ipsius regni quibusdam subjecti ex permissione nostrorum progenitorum et nostra Juribus scriptis utantur in pluribus, non ut Juribus scriptis ligentur, sed consuetudine, juxta scripti Juris exemplar moribus introducta: tamen ut artium Studia liberalium ad Theologiae scientiam introducunt, sic legum et Juris scripti dogmata proficiunt intellectui rationis, ad mores dirigunt, doctrinam praestant exequendae justitiae, nec non praeparant ad consuetudinum intellectum: sic profecto tradit antiquitas Romanos et Graecos pro sui eruditione Jus seriptum et mores ab initio recepisse. Placuit ergo nostris antecessoribus, placetque nobis legum et saecularium scriptique Juris, salva Parisiensis Studii provisione praedicta, in locis egregiis Regni nostri Studia frequentari, praesertim ad doctrinam aequitatis et rationis fovendam, per quas in causis forensibus regni hujus judicari consuevit, ubi judicia, constitutiones, seu ordinationes progenitorum nostrorum, et nostrae, quas omni consuetudini praeponimus, deficiunt, et consuetudo certa non reperitur lex, qua fuerit judicandum. Non putet igitur aliquis, nos recipere, vel progenitores nostros recepisse consuetudines quaslibet sive leges, ex eo quod eas in diversis locis et Studiis Regni nostri per Scholasticos legi sinantur: multa namque eruditioni doctrinae proficiunt, licet recepta non fuerint, sicut nec Ecclesia recipit quamplures canones, qui per dissuetudinem abierunt, vel ab initio non fuerunt recepti, licet in Scholis propter eruditionem legantur. Scire namque sensus, ritus, et mores hominum diversorum locorum valde proficit ad cujusque doctrinam. Scribit Thuanus lib. 35. Hist. pag. 249. Hospitalium Cancellarium in oratione habita coram Rege, cum praefatione et petita venia ex Pandectis Justinianaeis vulgarem Juris Romani regulam adduxisse. Juris Civilis usum etiam apud Anglos interdictum, pluribus ostendit eruditus Seldenus in Dissertatione ad Fletam.

Jus Sueviae. Vide Jus Saxonicum lib. 1. art. 18. et 19.

Jus Terrenum, Seculare, haereditarium, ecclesiastico opponitur. Charta Gaufr. episc. Carnot. ex Tabul. Major. monast.: Hugo vicecomes de Puteolo praesentiam nostram adiit, et quicquid juris, secundum seculum habere videbatur in ecclesia S. Martini martyris,... dispositioni meae commisit, suppliciter petens ut eam monachis S. Martini Majoris monasterii... concederem. Similiter et Ermensendis uxor quondam Ivonis Cotellae de Curvavilla; quae tunc ecclesiam illam Jure Terreno possidebat, et fecit et petiit. Vide infra Justitia Terrena.

Jura Teutonica, Leges Teutonicae. Diarium belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. pag. 184: Item quod Jura paganica et Teutonica, que non concordant cum lege Dei, tollantur, et jure divino ut regatur, judicetur, et totum disponatur.

Jus Turni, Quo quis praedium ab agnato distractam, pretio emptori reddito, redimit, vulgo Droit de retrait; Jus turni nuncupatum, quod ad Turnum seu ordinem agnatorum fiat. Charta ann. 1341. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 369: Nullus possit praemissa vendita retinere seu rehabere pro quocumque pretio Jure Turni. Vide Turnus bursae in Turnus 1.

Jus Urbanum, Civile. Charta Leopoldi Ducis Austriae ann. 1229. apud Ludewig. tom. 4. pag. 39: Notum esse volumus quod D. Marquardus... per manum nostram curiam quandam in Mangolis cum Jure urbano a D. Chunrado de Rosinberch totam libere et precise comparavit.

Droit de ville, in Homag. Joan. de Baleicourt milit. ann. 1316. ex Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 167. v°.: Je suis homs liges devant tous hommes à haut homme et noble mon bien amé seigneur Gobert seigneur d'Aspremont et de Dun, et tieng de lui ligement en fiés et en hommaige... un reis de froument à Méralcourt ... Oblige pour mi et pour mes hoirs... mi et tous mes biens meubles et héritages, présent et avenir... comme cotte et comme mantel, sans faire Droit de ville. Vide supra Jus rusticum.

Jus Facere et Recipere, Litigare, actoris vel rei partes agere. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 21. r°.: Pro quibus omnibus debet (Guill. Ramundi de Genciaco) facere dicto domino regi homagium ligium, fidelitatem juratam et facere Jus et recipere coram eo et suo mandato.

Jus, Merces, salarium. Synodus Limensis ann. 1586: Judices et Notarii non accipiant ab Indis Jura pro ulla re quam ipsis expedient.

Registrum deffunctorum parrochialis ecclesie S. Marie Magdalenes de Castri Duni, et summarum Jurium Funeralium dictorum deffunctorum. (Mus. Arch. dep. an. 1478, p. 327. )